Lingua Vietnamensis
| Lingua Vietnamensis Tiếng Việt | |
|---|---|
| Taxinomia | Linguae Austroasiaticae Linguae Mon-Khmer |
| Locutores | c. 68 000 000 (anno 1999) |
| Sigla | 1 vi, 2 vie, 3 vie |
| Status publicus | |
| Officialis | |
| Privata | Vietnamia |
| Litterae | Litterae Vietnamenses |
| Scriptura | Latina |
| Procuratio | — |

Lingua Vietnamensis[1] seu Annamitica[2] est sermo publicus Vietnamiae, qui ad familiam linguarum Austroasiaticarum refertur.[3] Sicut multae aliae linguae Asiae Orientalis, tonos vocales adhibet.
Quia Vietnamia ad Orientem Asiae Culturae Regionis pertinet, Vietnamensis etiam graviter commovetur a linguis Sinensibus.
Scripturae
[recensere | fontem recensere]Antiqua
[recensere | fontem recensere]Ante monarchiam casum, utebantur antiqui Vietnamici characteribus Sinicis sub Sinensium dicione traductis ad scribenda omnia documenta publica privataque, necnon innumera opera scholastica. Hic autem modus scribendi characteribus ad verba Annamitica exhibenda carentibus omnino inepta erat Annamiticam scribere linguam volenti. Quare cupidine sua lingua scribendi solliciti, Sinensium aemulantes methodum characteres deducendi, periti novas litteras quae voces suas significarent invenerunt Chữ Nôm (𡨸喃/喃字) appellatas.[4]
Nova
[recensere | fontem recensere]Nunc scribitur abecedario Latino, ab Alexandro de Rhodes ad usum linguae Annamiticae accommodato, sed multis signationibus insuper additis ad pronuntiationes tonorum indicandas. Alexander de Rhodes et vocabularium Annamitico-Lusitanicum-Latinum composuit.
Vocabularium
[recensere | fontem recensere]Vietnamica vocabularium duas partes principales habet: verba Vietnamica pura et verba mutuata. Sunt etiam verba mixta quae e complexione mere Vietnamensis et externis elementis oriuntur.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
- ↑ Vide titulum operis Alexandri de Rhodes, Linguae Annamiticae seu Tunchinensis brevis declaratio (Romae, 1651); seu Tunchinensis, Tunquinensis.
- ↑ Lingua Vietnamica apud Ethnologue [Anglice]
- ↑ Marc, H. M. (1998), "Asia's Orthographic Dilemma," Korean Studies 22: https://www.proquest.com/scholarly-journals/asias-orthographic-dilemma/docview/220298925/se-2 114.]

