Lingua Kyrgyzensis

E Vicipaedia
(Redirectum de Lingua Chirgisica)
Jump to navigation Jump to search
Lingua Kyrgyzensis
кыргыз тили, кыргызча, Kyrgyz tili, Kyrgyzca, قىرعىزچا, قىرعىز تىلى
Taxinomia:
Locutores: c. 3 000 000
Sigla: 1 ky, 2 kir, 3 kir
Status publicus
Officialis Chirgisia
Privata Tadzikistania,Sinae, Afgania
Litterae:
Scriptura: Cyrillica
Procuratio: Nulla
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae

Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae

Lingua Kyrgyzensis[1] seu Kyrgyzica[2] vel Kirgizica[3](in ipsa lingua кыргыз тили, кыргызча, Kyrgyzča, قىرعىزچا, قىرعىز تىلى appellata) ad Turcicarum linguarum circulum intra linguarum Altaicarum familiam pertinet. Ex parte typologiae, agitur de lingua agglutinativa. In usu est in Asia Media, praecipua in Chirgisia (ubi est lingua nationalis), in Tadzikistania, in Uiguristania et in Afgania.

Circiter tres milliones hominum Chirgisice loquuntur. Abecedario Cyrillico scribitur, cui aliquae litterae additae sunt, sed Chirgisica aliquando scribitur Abecedario Arabico, quod est etiam completum. Inter 1928 et 1940, Chirgisia abecedarium Latinum adoptavit, cuius usus valde sporadice manet.

Lingua Chirgisica multo similis Kazachicae est. Habitualiter classificatur iuxta cum hac ultima, Tatarica, Melanopetasica intra linguas Turcicas Boreoccidentales. Sed haec classificatio controversiosa est et aliquando Chirgisica classificata intra linguas Turcicas Septemtrionales propter robustam culturalem unitatem similem inter hos populos invenitur.

Abecedarium Chirgisicum[recensere | fontem recensere]

А Б (В) Г Д Е Ё Ж З И Й К Л М Н Ң О Ө П Р С Т У Ү (Ф) Х Ц Ч Ш Щ (Ъ) Ы (Ь) Э Ю Я

Litterae additae sunt in tabula inferiori:

Ң ң   ŋ
Ү ү   y
Ө ө   œ

Litterae inter parentheses solum rarissime in usu sunt, et praecipue nominibus et vocabulis adventiciae originis.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vb. adiect. "Kyrgyzensis", cf. nomina biologica e.g. Petrochelys kyrgyzensis. Lingua Anglice saepius Kyrgyz, in aliis linguis Qyrgyz, Kirgiz etc. appellatur
  2. Vb. adiect. "Kyrgyzica", cf. nomina biologica e.g. Brugmoia kyrgyzica, Neumania kyrgyzica.
  3. Vb. adiect. "Kirgizica", cf. nomina biologica e.g. Gimnomera kirgizica, Protshorkuphlebia kirgizica, Starengovia kirgizica, Triassoxyela kirgizica.