Lexintonia

E Vicipaedia
(Redirectum de Lexintonia (Kentukia))
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Lexintonia (discretiva)

Lexintoniae sita aedificia varia
Despectus in mediam urbem Lexintoniam

Lexintonia[1] sive Lexingtonia[2] (vulgo Lexington) est urbs Kentukiae 268,080 incolarum (secundum censum anni 2005), secunda magnitudine nulli urbi Kentukianae praeter Ludovicopolin. Ex anno 1974 ineunte, Lexintonia est primum municipium in Re Publica Kentukiae quod constat ex urbe et comitate (nempe Fayette) consolidatis.

Inter visu digna Lexington in urbe sita sunt Hortus Equestris Kentikianus, Circus Keenelandianus, Circus Millarii Rubri, fabrica butyrum arachidis qua fit plus butyri arachidis quam qualibet fabrica in mundo, Universitas Transylvaniana, et Universitas Kentukiana, in qua celebratur Conventiculum Latinum Lexintoniense.

Incolae notabiles[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Lexintoniam spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Scribebam Lexintoniae, die 240 mensis Ianuarii, anno 19980.
    Permultis linguae Latinae cultoribus non solum Americae Septentrionalis regiones, verum etiam alias orbis terrarum partes habitantibus iam innotuerunt conventicula Latine loquentium, quae Lexintoniae in civitate Kentukia quotannis celebrantur, quorum participes Latine interdiu sermocinantes, Latine noctu somniantes, Latine noctes diesque viventes communitate quadam atque sodalitate fruuntur iucundissima.


Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!