Latinitas nondum censa

Di Renjie

E Vicipaedia
(Redirectum de Iudex Di)
Jump to navigation Jump to search
Iudex Di anno 1921 pictus

Dí Rénjié, Sinice 狄仁傑; in aliis linguis agnomine "iudex Di" saepe nuncupatus (natus 630; mortuus die 15 Augusti 700) fuit aulicus, gubernator provincialis et cancellarius Sinarum, regnante imperatrice domus Tang.

Fortuna[recensere | fontem recensere]

Saeculo XVIII liber popularis titulo Dí gōng àn scriptus est, auctore anonymo, qui actiones iudicis Di mythistorice narravit. Hunc librum Roberto van Gulik Anglice vertit annoque 1949 Tocii divulgavit. Ille postea alias fabulas de iudice Di composuit et Iaponice, Sinice necnon Anglice imprimi iussit. Post Roberti van Gulik mortem alii de iudice Di mythistorias scripserunt, imprimis Alienora Cooney et Daniel Altieri, recentius Fridericus Lenormand, nuper et Zhu Xiao Di (Anglice scribens) et Svenus Roussel (Francogallice).

Series fabularum inter annos 2004 et 2007 emisit apud Sinas canalis televisifica CCTV, titulo 神探狄仁杰 scilicet "Inquisitor mirabilis Di Renjie". Anno 2009 pelliculam televisualem emisit TVB titulo 盛世仁傑 scilicet "Herois magnanimitas" in qua Kent Cheng iudicem Di egit. Anno 2010 in pellicula 狄仁傑之通天帝國 scilicet "Iudex Di et flammatis ficti aenigma" Andreas Lau iudicem Di egit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]