Jump to content

Ioannes de Brebeuf

E Vicipaedia
Wikidata Ioannes de Brebeuf
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes de Brebeuf: imago
Ioannes de Brebeuf: imago
Nativitas: 25 Martii 1593; Condé-sur-Vire
Obitus: 16 Martii 1649; Georgian Bay
Patria: Francia Borboniensis

Memoria

sanctus (feriae die 16 Martii)

Sanctus Ioannes de Brebeuf, natus Condatae ad Viram anno 1593 die 25 Martii, mortuus in vico Sancti Ignatii Huroniae anno 1649 die 16 Martii, sacerdos fuit qui praedicavit Indis Canadensibus. Patruus poetae Georgii de Brebeuf erat. Societati Iesu se iunxit anno 1617, 24 annos natus, et duos proximos annos egit Sacerdote Lancelot Marin directore.

Iesuita missionarius factus, iter fecit ad Novam Galliam in 1625. Deinde laboravit praecipue inter Indos Huroniae in reliquum vitae suae, praeter paucos annos 1629-1633. Didicit sermonem et culturam Indorum late scribens de ambobus ad alios missionarios adiuvandos. Anno 1649 Brebeuf cum missionario alio captus est. Una cum captivis Huroniae, missionarii excruciati sunt ritualiter et caesi die 16 Martii eius anni.

Brebeuf beatificatus est anno 1925 et inter octo missionarios in Ecclesia Catholica ut Sanctos canonizati sunt anno 1930.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Lexica biographica:  • • Classical Archives