Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png
Latinitas inspicienda

Iohannes Meginhardus Keynes

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Harrius Dexter White et Iohannes Meginhardus Keynes Savannae in Georgia die 8 Martii 1946 ad inaugurationem consilii gubernatorum Aerarii Monetarii Internationaliis picti

Iohannes Meginhardus Keynes, vulgo John Maynard Keynes (1883-1946), alumnus Collegii Etonensis moxque Collegii Regalis apud Cantabrigiensem, fuit oeconomiae peritus Anglicus et legatus Britanniae de deliberationibus de pace componenda Lutetiae anno 1919 factis. Oeconomia Keynesiana est doctrina cui illius oeconomici nomen datum est.

Libro suo notissimo, qui The General Theory of Employment, Interest and Money inscribitur, discrimen oeconomicum procreari incremento compendii privatorum et circumcisione sumptuum negotiorum et patefieri per eos qui sine opere sint adfirmat. Qua de causa secundum oeconomicum Keynes civitati perseverandum est in sumptibus publicis, ut bonorum petitio in mercatu reducat numerum eorum, qui sine opere sunt.

Wikidata-logo.svg Iohannes Meginhardus Keynes
Res apud Vicidata repertae:
Iohannes Meginhardus Keynes: imago
Nativitas: 5 Iunii 1883; Cantabrigia
Obitus: 21 Aprilis 1946; Q3072862
Patria: Britanniarum Regnum

Officium

Munus: Oeconomus, mathematicus, Politicus, philosophus

Familia

Genitores: Q561107; Q3073935
Coniunx: Q271920

Memoria

Laurae: Q12177472

Doctrina oeconomica Keynesiana post magnam depressionem oeconomicam annis sub 1929 in Civitatibus Foederatis a Praeside Franklino Delano Roosevelt imposita est, unde ad totum orbem per multos annos diffusa est, maxime ad Europam Occidentalem, ubi, post secundum bellum mundanum, constituta est civitas quae beneficia in omnes confert.

Ineuntibus annis 1980 pro placitis Keynesianis substituta est doctrina "puerorum Sicagiensium" (Chicago boys), quorum dux fuit Miltonius Friedman, qui mercatui intervenire civitati non licere contendit.

Recessione anni 2008 in Civitatibus Foederatis Praesidis Bush, fautoris doctrinae magistri Miltonii Friedman, concessa sunt argentariis et negotiis autocinetorum decies milies centena milia dollariorum et doctrina Keynesiana detegi novi coepit.

Macrooeconomia Keynsiana etiam theoriam Michael Kalecki et Iosephi E. Stiglitz moverunt.

Mortuus est anno 1946 ictu cordis, cum omnium gentium rebus communibus operam daret.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • 1913 Indian Currency and Finance
  • 1914 "Ludwig von Mises' Theorie des Geldes" (EJ)
  • 1915 "The Economics of War in Germany" (EJ)
  • 1919 The Economic Consequences of the Peace (Textus apud gutenberg.org)
  • 1921 A Treatise on Probability
  • 1922 "The Inflation of Currency as a Method of Taxation" (MGCRE)
  • 1922 Revision of the Treaty
  • 1923 A Tract on Monetary Reform
  • 1925 "Am I a Liberal?" (N&A)
  • 1926 The End of Laissez-Faire
  • 1926 Laissez-Faire and Communism
  • 1930 Treatise on Money
  • 1931 "The End of the Gold Standard" (Sunday Express)
  • 1933 "An Open Letter to President Roosevelt" (New York Times)
  • 1936 The General Theory of Employment, Interest and Money
  • 1940 How to Pay for the War: A radical plan for the Chancellor of the Exchequer

Sententia[recensere | fontem recensere]

  • Postremo, omnes moriemur. "In the long run, we are all dead." (A Tract on Monetary Reform (1923) cap. 3)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]