Latinitas nondum censa

Mnesimachus (Antigoni sectator)

E Vicipaedia
(Redirectum de Inscriptio Mnesimachi)
Jump to navigation Jump to search

Mnesimachus (Graece Μνησίμαχος), qui saeculo IV a.C.n. exeunte floruit, Antigoni Monophthalmi coaevus, fuit inter annos 323 et 301 a.C.n. huius regis sectator.

Inscriptio Mnesimachi[recensere | fontem recensere]

Inscriptio quaedam, olim in templo Artemidis in urbe Sardium erecta, terras in planitie Lydiana Mnesimacho ab Antigono Monophthalmo saeculo IV a.C.n. exeunte datas refert; quas terras postea Mnesimachus, pecunia carente, templo ipso tradit. Chaereas quidam, aliter ignotus, de his terris quaestionem iuridicam conduxit. Ex inscriptione de terris aliis a sectatoribus Antigoni possessis legimus, inter quos Adrastus et Pytheus. Hic et Sagarius, Lydi ut videtur, chiliarchae in Lydia merebant.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • "Prosopography of Antigonos's Friends and Subordinates" in Richard A. Billows, Antigonos the One-Eyed and the Creation of the Hellenistic State (Berkeley: University of California Press, 1990) no. 74, p. 405
De inscriptione Mnesimachi
  • W. H. Buckler, D. M. Robinson, Sardis VII: Greek and Latin Inscriptions, part 1: seasons 1910-1914 (Lugduni Batavorum, 1932) no. 1
  • W. H. Buckler, D. M. Robinson, "Greek Inscriptions from Sardis" in American Journal of Archaeology vol. 16 (1912) pp. 12-82
  • P. Debord, Aspects sociaux et économiques de la vie réligieuse dans l'Anatolie gréco-romaine (Lugduni Batavorum, 1982) appendix 5, pp. 244-251
  • M. M. Austin, The Hellenistic World from Alexander to the Roman Conquest (Cantabrigiae, 1981) no. 181