Inguarus Crnadak
Igor Crnadak seu litteris Cyrillicis Игор Црнадак (Iaderae in Croatia natus die 28 Iulii 1972) est politicus Bosniae.
E populo Serbo ortus, Banialucae partim educatus, scientiae oeconomicae apud universitatem Banialucensem studuit. Diurnarius iuxta ephemerides et programmata radiophonica fuit inter quae Voice of America. Factionis progressus democratici Serbicae ab anno 1999 sodalis, secretarius generalis huius factionis anno 2011 electus est. Legatus fuit tam conventui rei publicae Serbicae quam parlamento Bosniaco. Minister vicarius a munitione ab anno 2007 usque in 2009, minister a rebus externis a die 31 Martii 2015 meruit.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Inguarus Crnadak spectant. |
- Vita[nexus deficit] apud regimen Bosniacense
Haris Silajdžić 1990 • Irfan Ljubijankić 1993 • Mahometus Sacirbey 1995 • Jadranko Prlić 1997 • Zlatko Lagumdžija 2001 • Mladen Ivanić 2002 • Sven Alkalaj 2007 • Zlatko Lagumdžija 2012 • Inguarus Crnadak 2015 • Bisera Turković 2019 • Elmedin Konaković 2023 Capsae cognatae: Primi ministri Bosniae | |