Ibraimus al-Kūnī
(Redirectum de Ibrahim al-Kuni)
Ibraimus al-Kūnī, Arabice ابراهيم الكوني (natus anno 1948 in regione Fezzan Libyae), e stirpe Tuareg ortus, est scriptor mythistoriarum in lingua Arabica. Annum duodecimum agens Arabice legere et scribere didiscit; litteris comparativis studuit Moscuae apud Institutum Litterarum Maximi Gorkii, posteaque diurnarius meruit in urbibus Moscuae et Varsoviae. Octoginta libros composuit; opera eius in 35 linguas versa sunt.
Opera[recensere | fontem recensere]
- Ibrahim al-Koni, Gold Dust ab Elliott Colla Anglice versum. Londiniin: Arabia Books, 2008. ISBN 978-1-906697-02-0
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
Lexica biographica: • Большая российская энциклопедия |