Jackson

E Vicipaedia
(Redirectum de Iacsonia)
Jump to navigation Jump to search
Wikidata Jackson
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Civitates Foederatae Americae
Locus: 32°17′56″N 90°11′5″W
Numerus incolarum: 153 701
Zona horaria: UTC−6
Situs interretialis

Gestio

Praefectus: Chokwe Antar Lumumba
Procuratio superior: Hinds Comitatus

Geographia

Superficies: 293.270597 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Skien, Chiayi City

Tabula aut despectus

Jackson: situs

Jackson[1] (Anglice Jackson) est caput et urbs frequentissima Mississippiae, civitatis Civitatum Foederatarum. Quae est una e binis sedibus Hinds Comitatus, cum Raymond oppido. Urbs 3000 fere acrarum amplectitur quae Aeroportum Internationalem Jackson-Medgar Evers in Rankin Comitatu cum parva Madisoniae Comitatus regione comprehendunt. Numerus urbanorum 165 072 anno 2017, minus quam 173 514 anno 2010 aestimabatur.[2] Urbs ad Fluvium Margaritarum iacet, in maiore Pratariae Iacsoniensis regione in civitate.

Urbs ex Andrea Jackson duce appellatur, qui partes in Proelio Novae Aureliae per bellum anni 1812 egit, et demum munus praesidis Civitatum Foederatarum octo annos sustinuit.

Eudora Welty, auctor Americana, Iacsoniae nata est anno 1909, et eius domus nunc est museum.[3]

Vetus capitolium civicum media in urbe situm.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vb. adiect. "Jacksoniensis", cf. "Dioecesis Jacksoniensis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
  2. "U.S. Census Bureau QuickFacts: Jackson city, Mississippi" .
  3. Mississippi Department of Archives and History..

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Marshall, John, et al. 2005. Urban Segregation in the Deep South: Race, Education, and Planning Ethics in Jackson, Mississippi. Race, Gender & Class 12.
  • Smith, David Barton. 2005. The Politics of Racial Disparities: Desegregating the Hospitals in Jackson, Mississippi. Milbank Quarterly 83.
  • Tillman, Laura. 2013. 36 Hours in Jackson, Miss. New York Times, 30 Maii.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Jackson spectant.
"Raising the Stars and Stripes Over the Capitol of the State of Mississippi," caelatura lignea ex Harper's Weekly 20 Iunii 1863, post Iacsoniam a militibus Unionis per Bellum Civile Americanum captum.