Jump to content

Hieronymus Boschius

Latinitas inspicienda
E Vicipaedia
Wikidata Hieronymus Boschius
Res apud Vicidata repertae:
Hieronymus Boschius: imago
Hieronymus Boschius: imago
Hieronymus Boschius: subscriptio
Hieronymus Boschius: subscriptio
Nativitas: 1450; Silva Ducis
Obitus: Augustus 1516; Silva Ducis
Patria: Belgium Meridionale
Nomen nativum: Jheronimus van Aken

Familia

Genitores: Anthonis van Aken;
Coniunx: Aleyt Goyaerts van den Meerveen

Memoria

Sepultura: Silva Ducis
Vide etiam paginam fere homonymam: Hieronymus Boschius (poëta).
Hieronymus Boschius.

Hieronymus Boschius,[1] vel Hieronymus Bosch[2] (natus Jeroen Anthonissen van Aken Silvae Ducis in oppido circa annum 1450; mortuus anno 1516), fuit pictor Nederlandicus, qui saeculis quinto decimo et sexto decimo vixit. Cuius picturae sunt distinctae usu figurarum insolitarum mirabiliumque quae species morales fabulasque religiosas significant.

Cum Boschius neque scripta neque litteras inter amicos missas reliquerit, et historici et studiosi nostrae aetatis cognoscere multa facta de vita splendidi at perplexi artificis non possunt. Nec opera eius mores aut animum pictoris illustrant. Etiam eius annus natalis est ignotus.

Nihilominus historici affirmare possunt Boschium in oppido nomine quod est ‘s-Hertogenbosch (municipium in provincia Belgica Brabant) vixisse per totam vitam et domo artificium natum esse. Plurimi credunt vel eius patrem vel unum avunculorum docuisse eum picturae artem, quamquam nulla opera facta a his relicta sunt. Anno 1463, Boschio parvo puero, incendium damnosum innumerabiles domos oppidi vastavit. Aliqui coniciunt hunc eventum postremo in imaginibus infernis fervidisque pictarum demonstratum esse. Plane Boschi opera ad signa violenta perturbataque inclinant, sed causam quae movit pictorem ad tales imagines disputare possumus.

Notae ex commentariis ecclesiae Sancti Ioannis in municipio indicant Boschium anno 1516 mortuum esse et funere commemoratum esse.

Ars et cogitatio

[recensere | fontem recensere]

Boschius celeberrima tryptycha ornata pinxit, quorum clarissimum, Hortus Deliciarum, Paradisum Iudaeicum monstrat. Haec triplex pictura magnifice artificis latum ingenium, novitatem, et curam singulis in rebus ostendat. Cetera illustria opera depicta ab artifice sunt Tempatio Sancti Antonii et Stultifera navis. In talibus operibus similia argumenta apparent, praecipue depictio horribilium monstrorum et bestiarum horrendarum ferarumque quae saepe sunt comparata cum imaginibus in operibus Salvatoris Dali. Hac ratione aliqui nominaverunt Boschium primum pictorem qui superrealismo utitur aut etiam patrem superrealismi, quamquam prope annos quinquecentos vixit ante motu artificium coepit. Ceteri iudices artium tam observare themata moresque Christianos in eius operibus malunt ut non cogitent artem Boschii temporum rationem perturbare atque confundare. Vero medii aevi animus est perspicuus ardore poenis et patientiae et infernis. Boschius multos artifices praeter Dalium incitavit, inter quos, exempli gratia, sunt Petrus Bruegel senior et Ioannes Mirό.

Opera selecta

[recensere | fontem recensere]
  1. Vide imaginem quae orthographiam Iheronimum Bosch adhibet.
  2. Vide imaginem quae orthographiam Hieronymum Boschium adhibet.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Hélène Verougstraete et Jacqueline Couver, Peinture ancienne et ses procédés: Copies, Répliques, Peeters, 2006 (ISBN 978-9042917767)
  • Fritz Koreny, Die Zeichnungen: Werkstatt und Nachfolge bis zum Ende des 16. Jahrhunderts (Le dessin: l'atelier et le suivi de la fin du 16e siècle), Brepols Publishers, 2012 (ISBN 978-2503542089)
  • Christiaan Will et Marie-Françoise Dispa, Jèrôme Bosch, entre ciel et enfer, Editions Stokerkade, 2012 (ISBN 978-9079156207)
  • Claude Merle, L'Ange sanglant: Dans l'enfer de Jérôme Bosch, Editions Toucan, 2014 (ISBN 978-2822403009)
  • Silver, Larry. 2006. Bosch. Citadelles & Mazeno. ISBN 2850881163.
  • Strauss, Alexandra. 2010. Les démons de Jérôme Bosch. Folio. ISBN 9782070435999
  • D. H. Strickland. 2016. The Epiphany of Hieronymys Bosch: Imagining Antichrist and Others from the Middle Ages to the Reformation. Studies in Medieval and Early Renaissance Art History. Collectio Harvey Miller. ISBN 9781909400559.
  • Van Schoute, Roger, et Monique Verboomen. 2001. Jérôme Bosch. La Renaissance du livre. Coll. Références. ISBN 9782804605445.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Hieronymum Boschium spectant.