Jump to content

Graphetica

E Vicipaedia

Graphetica, aliquando graphica appellata, est ramus linguisticae qui ad explicationem proprietatum physicarum formarum scribendi spectat.[1][2] Ea est studium eticum, quod significat eam esse iudicium eorum qui extra rem stent, et ad propria systemata scribendi non spectat. A graphemica discrepat, ramo cognato sed emico, qui coniunctiones inter formas in propriis systematibus scribendi cognoscit.[1] Graphetica phoneticae similis est. Ea ergo dividi potest in duo genera, grapheticam oculorum et grapheticam mechanicam, quae similes phoneticarum auditoriae et articulatoriae sunt.[2] Linguae impressae et manu scriptae res explicationis grapheticae esse possunt.[3]

  1. 1.0 1.1 David Crystal, "Graphetics," in Dictionary of Linguistics and Phonetics, ed. 5a (Malden, Massachusettae: Blackwell, The Language Library, 2003), ISBN 978-0-631-22663-5.
  2. 2.0 2.1 "Graphetics," in The Blackwell Encyclopedia of Writing Systems, ed. Florian Coulmas (Blackwell, 1999), Blackwell Reference Online.
  3. R. R. K. Hartmann et Gregory James, "Graphetics," in Dictionary of Lexicography (Londinii, Novi Eboraci: Routledge, 1998), ISBN 978-0-415-14143-7.