Hötorgsskraporna

E Vicipaedia
(Redirectum de Fori Feni Caeliscalpia)
Jump to navigation Jump to search
Caeliscalpia Hötorgsskraporna e Culturae Domu visa, anno 2007.

Hötorgsskraporna (fere 'caeliscalpia Faenifori') vel Hötorgshusen ('domus Faenifori'),[1] sunt quinque aedificia turrita in Norrmalm, quae est pars Holmiae. Quae aedificia, quae interdum "De fem trumpetstötarna" (fere 'quina bucina') urbane vocantur, 72 m alta sunt et 19 contignationes habent.

Primae adumbrationes aedificiorum iam anno 1946 prolatae suntr, sed primum aedificium construi coeptum est anno 1955, et perfectum est anno 1960, atque cetera deinceps. Aedificia suum cuique architectum proprium habuerunt.

Multos annos clarum signum DUX in primi aeddificii fastigio positum erat. Tempore suo erat maximum signum neon in Europa, quod quidem anno 1994 amotum est.

Indicia aedificiorum[recensere | fontem recensere]

Aedificium Architectus Aedificator[2] Perfectum[3] Inauguratum
Aedificium I David Helldén Stockholms stads fastighetskontor 1955-1960 1960
Aedificium II Andreas Tengbom Fastighets AB Tornet et Stockholms Sparbank 1957-1960 1962
Aedificium III Sveno Markelius Fastighets AB Hötorget 1960-1962 1962
Aedificium IV Laurentius Ericus Lallerstedt Fastighets AB Hötorget 1960-1962 1962
Aedificium V Backström & Reinius Samuelsson & Bonnier 1961-1965 1966

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. A principio Sveavägens höghus appellata, Larsson 1977: 604.
  2. Byggnadsinventering in Stockholmskällan. (Suecice)
  3. Andersson & Bedoire 1977: 147.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Andersson, Henrik O. & Bedoire, Fredric (1977) Stockholms byggnader: en bok om arkitektur och stadsbild i Stockholm. Editio tertia. Prisma. Pagina 147. ISBN 91-518-1125-1. (Suecice)
  • Larsson, Yngve (1977) Mitt liv i Stadshuset II: I tjänst hos denna stolta stad (1920-1954). Stockholms kommunalförvaltning.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Hötorgsskraporna spectant.