Fiunt oratores: nascuntur poëtae
Fiunt oratores: nascuntur poëtae, aphorismus Latinus, inter saecula XVI et XIX saepe citatus est. Quis primus his verbis usus sit nescimus: saepe Ciceroni, nonnumquam Quintiliano attribuuntur: locutio autem in scriptis classicis nullibi reperitur. Testimonia antiquissima minime citationes, potius allusiones sunt.
Carolus Stephanus in editione operum Ciceronianorum a se composita, Lutetiae anno 1555 divulgata, volumine primo in indice librorum rhetoricorum alphabetico, lemma "oratores nascuntur, poetae fiunt" (sic) ad lib. 1 sect. 62 operis De oratore refert, non sicut fontem verborum sed locum argumenti:[1] ibi enim (lib. 1 sect. 70 editionum recentiorum) Cicero finitimum oratori poëtam esse opinat, "numeris astrictior[em] paulo, verborum autem licentia liberior[em]". Mox Iosias Nolden, De statu nobilium civili synopticam tractationem Gissae anno 1623 edens, e catena citationum vernaculorum equites non nascono come li poeti, ma si fanno come gl'oratori adducit remque Latine vertit: "non nascuntur sed creantur; non nascuntur ut poëtae, sed fiunt ut oratores".[2] Interdum linguis vernaculis allusiones reperiuntur. Petrus Deimerius(fr) Francogallice anno 1610 opinionem indubitabilem esse animadvertit, ab omnibus doctis creditam, poëtas nasci, oratores fieri (c'est une opinion indubitable en la creance des doctes que les poëtes naissent, et que les orateurs se font).[3] Michael de Cervantes anno 1615 ad poëtas, non oratores, alludit: "Secundum veram opinionem nascitur poëta" (según es opinión verdadera, el poeta nace).[4]
Claudius Hadrianus Helvetius, sicut fortasse Cicero, de utilitate opinionis communis dubitat:
- Je ne répéterai donc point, selon l'ancien proverbe, qu'on naît poëte et qu'on devient orateur, mais j'assurerai au contraire ("Minime repeto secundum proverbium antiquum nasci poëtas fierique oratores sed contrarium assevero").[5]
Cui respondens Dionysius Diderotus Francogallicam Latinamque aphorismi formas iuxtim posuit: On naît poëte, on devient orateur: Fiunt oratores, nascuntur poetæ.[6] Ex hac locutione Brillat-Savarin novam de re gastronomica anno fere 1825 proposuit: On devient cuisinier, mais on naît rôtisseur.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Carolus Stephanus, ed., M. Tullii Ciceronis opera vol. 1. Parisiis, 1555 p. 161 col. 1 ad finem voluminis
- ↑ Josias Nolden, De statu nobilium civili synoptica tractatio. Gissae Hessorum: Hampelius, 1623 (pp. 101, 108 apud Google Books)
- ↑ Petrus Deimerius(fr), L'Académie de l'art poétique (1610) p. 2
- ↑ Miguel de Cervantes, El ingenioso hidalgo don Quixote de la Mancha pars 2 cap. 16
- ↑ Helvetius, De l'Homme, de ses facultés intellectuelles et de son éducation (Londinii, 1773) vol. 1 p. 287 in nota subiuncta
- ↑ Denis Diderot, "Réfutation de l'ouvrage d'Helvétius" in Œuvres ed. Assézat vol. 2 p. 342
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Anne-Pascale Pouey-Mounou, "Fiunt oratores: Les démêlés de l'éloquence avec la rime dans l'Académie de Deimier" in Camenae n° 21 (Aprili 2018)