Factio unionistarum democratica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Factio Unionistarum Democratica (Anglice: "Democratic Unionist Party" aut "DUP"), ab Ioanne Paisley condita anno 1971, est factio politica maxima in Hibernia septentrionali et 9 sedes in Domo Plebum Parlamenti Regni Britanniarum tenet. Consilium praecipuum factionis est unionem servare qua Hibernia Septentronalis pars Regni Britanniarum et ab Re Publica Hiberniae secreta maneat. Dux factionis est Petrus Robinson iam Primus Minister Comitiorum Hiberniae Septentrionalis.