Jump to content

Emmanuel Rosón

E Vicipaedia

Emmanuel Rosón Ayuso (Matriti, 1901- Ibidem 1985) diurnarius Hispanus fuit.

Filius Edoardi Rosón, quoque diariorum scriptoris, fuit et ut diurnarius in periodico “Liberalis” (El Liberal), cuius rector ultimus fuit paulo ante eius clausuram bello civili Hispaniensi perfacto, inter annos 1919 et 1939 laboravit. Societati Periodici Matriti et Consociationi Diariorum Scriptorum adscritus est.[1]

Habens annos septemdecim laborare in Ephemerotheca Municipali Matriti coepit, maxime ab apertione cooperavit cum Antonio Asenjo et postea institutionis notarius fuit. Dum bellum civile gerebatur, is Ephemetorecam in angustiis temporis administravit faciens magnum laborem patrimonium bibliographicum tegendi, servandi atque augendi. Suo pro incepto, die 6 Martii anni 1937 Concilium delegatum Matritis defensonis (Junta Delegada de Defensa de Madrid) exemplaria omnium diariorum comentariorumque periodicorum imagineorum quae Matriti et eius provincia edita essent mittere in Ephemerotecam decrevit, quod approbatum fuit et paucos post menses hoc decretum in toto Reipublicae loco valuit.

Huius decreti gratia, multa scriptorum publicatio, ingens pars ex acie perventa, Ephemerothecae voluminibus addita est. Haec compilatio post cum quam Antonius Asenjo in Salamanticae Ephemerotheca compillavit iuncta est. Haec Ephemerotheca (sc. Salamanticae) sub Delegationi Stati ad periodicum et scriptos propagandos directione (Delegación del Estado para Prensa y Propaganda) fuit, in qua scripta a Nationali Factione coacta est, pro quo facto eximia collectio de hoc historico tempore habetur.[1][2]

Bello civili perfecto, Emmanuel Rosón iudicatus est et suo officio salarioque municipali privatus est. Sub alio nomen ut ephemeridum athleticorum scriptor in periodico “Gol” inter annos 1940 et 1945 laboravit, cum periodico “Marca” et comentario periodicorum imagineorum “Radio Nacional” cooperavit. Inter annos 1953 et 1968 rector partis in “Folium Lunae Diei” (La hoja del Lunes) itemque periodico “Populus” (El Pueblo), “Alerta (La Habana)” et “Tempus” (El Tiempo) (Bogotá) cooperavit.[1][3]

Anno 1980 praefectus Matriti urbis, Henricus Tierno Galván ei nomisma Villae Matriti dedit.[1]

  1. 1.0 1.1 1.2 1.3 Zaragoza García, Inmaculada. “De la conquista de Granada al Hyperloop”: la formación de una colección excepcional de noticias” Cuatro siglos de noticias en cien años: Hemeroteca Municipal, 1918-2018. Pp. 61-67.
  2. Hace cincuenta años la Hemeroteca Municipal de Madrid”. Villa de Madrid (24): 78-85.
  3. López de Zuazo Algar, Antonius. Catálogo de periodistas españoles del siglo XX.pp 531-532.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]