Domus publica (Britannia)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Eagle and Child, domus publica Oxoniensis, ubi C. S. Lewis et J. R. R. Tolkien ut de suis operibus disputarent conveniebant.

Domus publica (Anglice public house vel breviter pub) est nomen in Britannia cauponae vel cerevisariae ubi cervisia, vinum, et alii potus praebentur et saepe etiam parvi cibi emi possunt. Sui generis sed similes domus publicae Hiberniae sunt.

Etiam in aliis regionibus cauponae modo Britannico inveniri possunt, in primis in oppidis maioribus. Domus publicae saepe insigne habent velut domini medii aevi. Quae insignia saepe sententias vel verba scutaria habent quorum aliqua Latine scripta sunt. Domus publicae liberae ut dicuntur domus sunt quarum caupones liberi sunt eligendi societates cerevisias quarum cerevisiam vendere volunt.

Insignia cum verbis scutariis latinis[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externus[recensere | fontem recensere]