Disputatio:Liber (litterae)

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Oportetne scribere etymologiam verbi " liber" in articulo si iam est in pagina discretiva ? --Marc mage 22:48, 27 Martii 2008 (UTC)[reply]

Consentio aliquid oportet describere, quia sensus hic tractatus provenit ex sensu antiquo. Credo nunc eam forsitan meliorem feci...--Rafaelgarcia 23:01, 27 Martii 2008 (UTC)[reply]

Quia recensio abrogatus est, hic monstrare cupio, quid in occulis meis vitium est: "Liber notissimus est sacra Christianorum Biblia, quae de creatione Terrae et de exordio vitae narrant." Verbum "Biblia" singular esse debet. Sed itaque verbum secundum quoque singular esse debet. Solum una Biblia, quae res narrat <--- singular. Estne? -89.14.44.226 alias Joru

Immo: hae biblia sacra sunt fere septuaginta libri sacri. Dixit Clemens Papa VIII die 9 Novembris 1592: "Cum sacrorum Bibliorum Vulgatae editionis textus summis laboribus ac vigiliis restitutus. . . ." IacobusAmor 18:37, 19 Octobris 2008 (UTC)[reply]
Tibi Gratias. Estne sententia bona "Collectio notissima librorum sunt Christianorum Biblia" aut "Libri notissimi sunt ~" -89.14.44.226 alias Joru
Biblia hoc sensu est nomen plurale sensu singulari. Quamobrem possumus bene scribere biblia sunt liber aut liber est biblia sine vitio. Lingua Latina sinit tales res, e.g. arma = plural sed sensum singularem capit. Hic oportet memorare quod quidam liber potest intus continere multos libros, sed tamen liber singulus dicitur.--Rafaelgarcia 19:01, 19 Octobris 2008 (UTC)[reply]