Disputatio:Ecclesia Catholica (discretiva)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

If you wish to move this page please discuss first.--Rafaelgarcia 03:45, 22 Aprilis 2008 (UTC)

Redirectio[fontem recensere]

Communi loquela duce, elocutio 'Ecclesia Catholica' paene semper significat Sanctam Romanam Ecclesiam et nullam aliam nisi perraro. Praeterquam quod textus non bene scriptus erat, adde quod non erat plane verum quod affirmabat. E. g., Ecclesia Catholica Occidentalis et Ecclesia Catholica Orientalis non sunt distinctae religiones.

Cum aliae religiones notatae vix et rare apellentur 'Catholicae', cumque hoc sit verum et proprium et universale nomen Sanctae Romanae Ecclesiae, redirectio facienda visa est. Quo melius congrueret rerum veritati, pagina haec ad 'Ecclesia Catholica Romana' redirecta est. Kyrios 09:56, 22 Aprilis 2008 (UTC)

Minime oportet primum obtinere consensum hic, sed non exsistit. Vide paginas in aliis liguis nexas.--

Rafaelgarcia 10:14, 22 Aprilis 2008 (UTC)

Dixisti tu: "Minime oportet primum obtinere consensum hic". Si ita est, cur reversus es recensiones meas? Quem vis consensum, si fere nemo nisi ego et tu hac est? Nullam profers causam recensionibus tuis, sed nomine veritatis te agere audes dicere. Non das quod petis. Turpiter et licenter abuteris tuis potestatibus et tyrannica superbia tua obruis Vicipaediam. Kyrios 10:26, 22 Aprilis 2008 (UTC)
Te rogavi consensum primum obtinere ne bellum recensendi movendique inter nos incepit. Mos noster apud Vicipaediam est cum a usoribus pagina bis reversa est, posthinc disputare, antequam iterum movemus aut simile mutamus. Mos est sic ut omnia evitentur bella recensendi movendique. Quaeso ut has normas sequamur.--Rafaelgarcia 12:28, 22 Aprilis 2008 (UTC)

Redirectio[fontem recensere]

Ob easdem rationes quas supra prodidi, propono hanc paginam redirigi ad Ecclesia Catholica Romana (paginam recenter et sine causa mutatam, cuius vetus nomen erat 'Ecclesia Catholica'). Si quis aliquam justam et sufficientem exserere poterit rationem ne haec fiat redirectio, eam, quaeso, ostende nobis. Si te convincere nondum quivi, quaere me, et, si potero, validiora argumenta pandam. Sin autem, omnibus oribus clausis, nemo quidquam dicat aut clamet, propositam redirectionem faciam venturis diebus. Quod, sive omnes assentientur ("qui tacet consentire videtur"), sive nullius nisi mea interest haec pagina. Kyrios 11:17, 22 Aprilis 2008 (UTC)

Vide etiam disputationem Disputatio:Ecclesia Catholica Romana--Rafaelgarcia 12:30, 22 Aprilis 2008 (UTC)
Credo necesse esse paginam specialem habere, sicut hanc paginam quae nunc "Ecclesia Catholica" vocatur, quae de notione "Ecclesiae Catholicae" vel "Catholicismi" per se tractat, distincta a pagina quae de Ecclesia Romana tractat. Haec autem pagina alius nomen "Catholicus" "Catholicismus" etc. potest habere. Mea sententia axime dependet a quo nostri sodales sentiunt.--Rafaelgarcia 13:39, 22 Aprilis 2008 (UTC)
Inter alias difficultates quae in hac pagina inveniri possunt, citari debet eius argumentum non esse clarum. Quid enim sibi vult? Utrum enumerare religiones quae in nomine publico suo includunt verbum ‘Catholicus, a, um’ an forsan commemorare omnes religiones christianas quae credunt et se esse universitatem vel partem “Unius Sanctae Catholicae et Apostolicae Ecclesiae”? Primum decernendum est hoc. Quoquo modo, si pagina est discretiva, oportet ut in ipso nomine veniat inscriptio ‘(disambiguatio)’. Kyrios 01:37, 23 Aprilis 2008 (UTC)
Omnes religiones quae putantur Catholicae et quoque notio Catholicismi ipsa--ambae res--in haec pagina tractandae sunt.--Rafaelgarcia 02:13, 23 Aprilis 2008 (UTC)