Disputatio:Apex (orthographia Latina)

E Vicipaedia
(Redirectum de Disputatio:Apex)
Jump to navigation Jump to search

orthographia[fontem recensere]

Accentos in loco macronum huius modi quidem vidi apud scriptores Vicipaedianos, j in loco i vocalis autem non. Quid agitur hic? --Ioscius (disp) 14:49, 7 Ianuarii 2010 (UTC)

Volui hic ut bene intellexisti monstrare usum litterae quae extabat apud antiquos et quae vocabatur I longa. In epigraphia scribitur I. Cum in sermone italiano littera j semper vocatur "i longo", in semone neerlandico j vocatur lange ei, putavi hoc signo utendum esse. Sed si displicet possum mutare j cum I. Vale. --Bruxellensis 14:54, 7 Ianuarii 2010 (UTC)
Epigraphice scribitur ꟾ. "I" fuit I simplex, sed I longa producitur longius quam aliae litterae qui nunc maiusculae vocantur. —Mucius Tever 00:03, 8 Ianuarii 2010 (UTC)

Fortasse melius esset tantum in parte de orthographia uti apicibus? Fortasse etiam melius esset in paginas proprias dividere et hanc paginam disambiguationem facere? --Ioscius (disp) 14:55, 7 Ianuarii 2010 (UTC)

Pagina dividenda[fontem recensere]

Rem apex convertendam ut paginam discretivam habeam (vide Anglicam rem), eisdem paginis atque pagina Anglica annexuram: apex (geometria), apex (signum diacriticum), apex (religio Iovalis), etc. Demagis cum signis diacriticis scribere, itaque cum i maiusculis, ob typum elementorum Vicipaediae, litterae i facile cum L sunt confundendae... forsitan autem propterne signa diacritica formula {{Vicificanda}} in paginam posita sit, modoque rationes usoris, qui formulam poneret, dictitemne? — Mattie 00:02, 3 Ianuarii 2011 (UTC)

Ah, Ioscium iam separationem suasisse video. — Mattie 00:08, 3 Ianuarii 2011 (UTC)

"Usus hodiernus"[fontem recensere]

Do the languages quoted therein really use apices, or just acute accents...? Mattie 21:15, 5 Ianuarii 2012 (UTC)