Diagramma (musica)
Diagramma,, synonymo quoque sonorum gradus, in theoria musicae est series omnium tonorum modi intra octavam singularem continens. Praecipue diagrammata octatonica nota sunt. Diagrammatibus octatonicis et maioribus et minoribus octo toni sunt, quorum octavus idem nomen atque primus habet. Insuper alii numeri diagrammatum momentum habent: Diagrammatibus pentatonicis, per exemplum, quinque tantum tonos sunt, et diagrammaticis chromaticis duodecim toni.
Diagramma per tonum tonicum dictum incipit. Intervalla inter tonos sunt: tonus, tonus, semitonus, tonus, tonus, tonus, semitonus. Exempli gratia, si tonicus est C, diagramma maius est C, D, E, F, G, A, B, C.
Sunt pluria diagrammata minora, praecipue diagramma minus harmonicum et diagramma minus melodicum. Diagrammatis harmonici intervalla hae sunt: tonus, semitonus, tonus, tonus, semitonus, secundus augmentatus, semitonus. Diagramma melodicum ascendens est: tonus, semitonus, tonus, tonus, tonus, tonus, semitonus; descendens autem hoc diagramma est tonus, tonus, semitonus, tonus, tonus, semitonus, tonus.
Diagrammatum genera
[recensere | fontem recensere]Quorumque diagrammatum latitudo inter octavam singularem (cum frequentia toni superioris inferiori duplice) invenitur:
- Chromaticis toni insunt duodecim,
- Nonatonicis toni insunt novem,
- Octatonicis toni insunt octo,
- Heptatonicis toni insunt septem,
- Hexatonicis toni insunt sex,
- Pentatonicis toni insunt quinque,
- Tetratonicis toni insunt quattro,
- Tritonicis toni insunt tres,
- Ditonicis toni insunt duo.
Diagrammata tetratonica, tritonica, et ditonica temporibus imprimis praehistoricis attribuuntur.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Cooke, James Francis. 1913. Mastering the Scales and Arpeggios. Bryn Mawr: Theodore Presser Co.
- Morley, Thomas, ed. Alec Harman. 1973. A Plain and Easy Introduction to Practical Music. Novi Eboraci: W. W. Norton; editio princeps 1597.
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Diagramma (musica) spectant. |