Luxuriosa res vinum

E Vicipaedia
(Redirectum de De wijn is een spotter)
Jump to navigation Jump to search
"De wijn is een spotter" annis 1663/1664 pictum (Institutum Artium Norton Simon, Pasadena)
"Intemperantiae effectús" annis 1663/1665 picti (Pinacotheca Nationalis Londinii)

"Luxuriosa res vinum" est sententia prima quae in Proverbiorum libri capitulo vicesimo legitur:

Luxuriosa res vinum et tumultuosa ebrietas; quicumque his delectatur non erit sapiens.

Tabulae Iohannis Steen[recensere | fontem recensere]

Eo titulo (Batave "De wijn is een spotter") tabulam annis 1663/1664 pinxit Iohannes Steen; quae pictura hodie apud Institutum Artium Norton Simon Pasadena in urbe Californiae servatur. Eandem sententiam aliter annis 1663/1665 pinxit in tabula hodie apud Pinacothecam Nationalem Londinii ostentata, cui titulus "Intemperantiae effectús" attribuitur.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]