Latinitas nondum censa

Hyspana Georgii Manrrici Carmina

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Prima editio carminorum

Hyspana Georgii Manrrici Carmina vel Hispanice Coplas por la muerte de su padre (scil. Latine 'Carmina ob mortem patris [facta]'), etiam vocata Coplas a la muerte del maestro don Rodrigo et Las coplas de Jorge Manrique est elegia poëtica, a Georgio Manrrico scripta, patri Roderico Manrique magistro Militiae Sancti Iacobi post 1476 dicata. Elegia est una ex gravissimis Medii Aevi operibus in lingua Castellana antiqua scriptis.

Opus divisum est in partes tres:

  • Pars prima (coplae I–XV) est adlocutio philosphica, propria humanismi, de morte.
  • Pars secunda (coplae XVI–XXV) est adlocutio rhetorica, quae de mortuis et dubitis narrat, quas vivi de amissis caris se quaerent.
  • Pars tertia (coplae XXVI–XL) est elegia ad patrem dicata.

De versibus[recensere | fontem recensere]

Opus scriptum est in coplas ("carmina") de pie quebrado, ("pedis fracti") quae sunt tres versus, primi octosyllabici et tertius aut pentasyllabus aut tetrasyllabus, cum homoeoteleuto a-b-c:

Recuerde el alma dormida, (8a)
avive el seso e despierte (8b)
contemplando (4c)
cómo se passa la vida, (8a)
cómo se viene la muerte (8b)
tan callando; (4c)
cuán presto se va el plazer, (8d)
cómo, después de acordado, (8e)
da dolor; (3+1f)
cómo, a nuestro parescer, (8d)
cualquiere tiempo passado (8e)
fue mejor. (3+1f)

Anima sopita recordatur,
excitat mentem et expergefit
contemplando
quomodo vita teratur,
quomodo mors adveniat
tam tranquille;
quam celeriter gaudia fugiant
quomodo, adhuc in memoria,
dolorem dent;
quomodo, nobis videatur,
omne tempus praeteritum
fuisse melius.

De versione latina[recensere | fontem recensere]

Adest singula versio Latina huius texti, anno 1540 edita sub titulo Hyspana Georgii Manrrici CARMINA, quas in Latinum Carmen nuperrime conversa serenissimo Hyspaniarum principi PHILIPPO dedicata sunt; Ioanni Hurtado de Mendoza tributa.[1]. Versionis latinae versi primi atque ultimi sunt:

I
Evigilet stertens animus, tènebrisque reliais Mens resipiscat hebes, alto experrecta sopore, Contemplata quidem vita haec ut praeterit instans. Ut tacite obrepit mors, quam cito gaudia migrent, Utque recordanti sint urgens causa doloris, Ut melius semper quod praeterit esse putemus.
(...)
XL
Mente igitur tali tamque alta praeditus, inter Uxorem, gratos, fratres interque ministres, Omnibus illaesis morienti sensibus, altum Obtulit illi animum dederat qui caelitus, is nunc Addat cum coelo gaudiisque repleat almis; Nempe sui memores reficit nos mortuus heros.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]