Compendium grammatices linguae Hebraeae

E Vicipaedia

Compendium grammatices linguae Hebraeae est opus Benedicti de Spinozae de lingua Hebraica modo phonologiae et morphologiae ad studia Veteris Testamenti fovenda anno 1677 editum, auctore mortuo. Dixit primum

Quoniam linguae cuiusque fundamenta literae, & vocales sunt, dicendum ante omnia nobis est, quid apud Hebraeos litera, quidque vocalis sit. Litera est signum motus oris eo loco facit, unde sonus ore editus audiri incipit. Exempli gratia, א significat principium soni in gutture addiri ex ipsius apertura ב autem principium soni in labiis ex eorum apertura audiri; ג vero in sine linguae, & palati, etc. Vocalis est signum indicans certum, & determinatum sonum. Unde intelligimus, vocales apud Hebraeos non esse literas & ideo apud Hebraeos vocales literarum animae appellantur, & literae sine vocalis corpora sine anima.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]