Ciociaria
Appearance

Ciociaria (‘terra soccorum, Soccearia’, Italiane Ciociaria vel Cioceria[1]) est regio Italica quae paene Provinciae Frusinati respondet. Multi Italici hodierni putant Cioceriam esse Plinii Latium adiectum(en). Regio non est historica neque geographica; limites igitur certi ad Ciociariam discriminandam absunt—etiamsi nonnullae urbes in tali regione dicuntur (e.g. Anagnia, Aletrium, Somnineum, Privernum, Setia, Signia, et cetera).
Ciociariae nomen a ciocia verbo dialectali derivatur, quae nostra lingua ‘soccus’ dicitur, regionem significans quam pastores incolunt qui soccis calceantur. Nomina historica ac geographica sunt Media Vallis Latina ac Valle del Sacco (“Vallis Toleri”).
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Wolfgang Schweickard (2002), Deonomasticon Italicum, Dizionario storico dei derivati da nomi geografici e da nomi di persona; Volume 1: Derivati da nomi geografici. Fascicolo 5o: Ciociaria - Damasco, (A–E). p. 511.