Catharina (ducissa Cantabrigiae)
Jump to navigation
Jump to search

Catharina ducissa anno 2012
Catharina, ducissa Cantabrigiae (nata Catherine Elizabeth "Kate" Middleton, 9 Ianuarii 1982 Radingae in Anglia), quae a nativitate in vico Chapel Row paroeciae Bucklebury Berceriae habitavit, fuit alumna Collegii Marlburiensis et mox Universitatis Sancti Andreae apud Scotos. Est uxor Gulielmi, ducis Cantabrigiae, sollemni ritu die 29 Aprilis 2011 perfecto, a quo die titulum ducissae Cantabrigiae gerit. Catharina filium Georgium peperit die 22 Iulii 2013 et filiam Carolam die 2 Maii 2015 et filium Ludovicum die 23 Aprilis 2018.
![]() |
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Catharinam ducissam spectant. |