Casanova (Campania)
Locus: 41°4′33″N 14°18′31″E
Numerus incolarum: 13 013
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Gestio
Geographia
Territoria finitima: Casapulla, Caserta, Capua Nova, Recalis, Fanum Sancti Nicolai ad Stratam, Fanum Sancti Prisci, Macerata (Campania)
Tabula aut despectus
Casanova[1] (-ae, f.) (alia nomina: Casa Nova, Casa Iovis) (Italiane: Casagiove) est oppidum Italiae et municipium 13 600 fere incolarum, in regione Campania, in provincia Casertana et in Liburia historica ac geographica regione situm.
Insigne
[recensere | fontem recensere]Geographia
[recensere | fontem recensere]Urbs Casanova iacet in Campana planitie sub Tifatinis collibus.
Historia
[recensere | fontem recensere]Agrum Casanovanum incolunt ab saeculo quarto ante Christum natum, sicut videtur ab Samnitium reliquiis hic inventis. Antiquo tempore urbem Pagi Iovis nomen habuisse dicunt, ab templo Iovis Tifatini: haec erat sententia docti Pratilli (antiquarii Capuani saeculi decimi octavi). Ager Casanovanus divisus est multos per annos in duas civitates: Casanovam in planitie et Coccaniam apud montem, quem Cupum vocant. Hae unificatae sunt medio saeculo decimo nono post Christum natum. Post Italiae unificationem consilium municipale mutavit nomen urbis in "Cajagiove".
Fractiones
[recensere | fontem recensere]Fractiones urbis sunt: Pars antiqua (Casanova vocata), Coccania, fractio sancti Francisci ex Paula, fractio Sanctae Catherinae.
Municipia finitima
[recensere | fontem recensere]Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Casanovam spectant. |
Pinacotheca
[recensere | fontem recensere]-
Collocatio finium Municipii in provincia Casertana