Ceionius Rufius Albinus

E Vicipaedia
(Redirectum de Caeionius Rufius Albinus)
Jump to navigation Jump to search

Ceionius Rufius Albinus (natus mortuusque ignoto anno) senator Romanus ac vir publicus nec non auctor saeculi quarti ineuntis erat.

Familia[recensere | fontem recensere]

Ceionius filius Gaii Ceionii Rufii Volusiani, consulis anni 311 erat. Mater eius Nummia Albina erat. Ipse duxit Lampadiam uxorem, filius eorum Gaius Ceionius Rufius Volusianus Lampadius praefectus urbi Romae anno 365 fuit. Quo officio et Ceionius Rufius Albinus nepos annis 389 - 391 functus est.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Ceionius ipse a die 30 Decembris 335 - 10 Martii 337 praefectus urbi erat et anno 335 consul ordinarius[1].

Auctor[recensere | fontem recensere]

Ceionius scripta diversa de arte dialectica, metrica, musica composuit, quae omnia perdita sunt[2].

Fortasse idem fuit qui poëta et scriptor de re metrica, cuius duo fragmenta poëmatum a Prisciano et Mario Victorino (vel Aphthonio) proferuntur:

Ex Rebus Romanis libro I:

ille, cui ternis Capitolia celsa triumphis
sponte deum patuere, cui freta nulla repostos
abscondere sinus, non tutae moenibus urbes.[3]

Ex libro De metris:

vites spondeo totum concludere versum:
posse <puta> fieri, iunges si dactylon apte.[4]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 1, c. 441
  2. Confer Boethius Inst. mus. I 26
  3. Blänsdorf, p. 374. Cf. editionem priorem apud PHI Latin Texts.
  4. Blänsdorf, p. 374. Cf. editionem priorem apud PHI Latin Texts.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Blänsdorf, Jürgen. Fragmenta poetarum Latinorum epicorum et lyricorum. Bibliotheca scriptorum Graecorum et Romanorum Teubneriana. Berolini: De Gruyter, 2011. ISBN 978-3-11-020915-0.


Antecessores:
Flavius Optatus et Amnius Manius Caesonius Nicomachus Anicius Paulinus
Consul
335
cum
Flavio Iulio Constantio
Successores:
Virius Nepotianus et Tettius Facundus