Brocardicum
(Redirectum de Brocardus)

Brocardicum[1] est iuris axioma, formula quae regulam iuris breviter exponit. Vocabulum deducitur a Burchardo, episcopo Wormatiense, qui saeculo XI Decretum, iuris canonici collectionem, composuit.[2]
Brocardica[recensere | fontem recensere]
- Ambulatoria est voluntas testantis usque ad vitae supremum exitum.
- Constat ad salutem civium inventas esse leges.
- Exceptio firmat regulam.
- Graviore culpa, gravior poena.
- Lex specialis derogat generali.
- Ne procedat iudex ex officio.
- Nemo tenetur edere contra se.
- Non esse et non probari paria sunt.
- Quod nullum est nullum producit effectum.
- Sententia debet esse conformis libello
- Si impossibilis condicio obligationibus adiiciatur, nihil valet stipulatio.
- Silent leges inter arma
- Tempus regit actum.
- Vigilantibus non dormientibus iura succurrunt.
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ Carolus Du Cange et al. (1883-1887). Glossarium mediæ et infimæ Latinitatis. Niortii: Favre; et Dictionary of Medieval Latin from British Sources. Aliter brocardicon, brocardum, etc.
- ↑ Oxford English Dictionary, s.v. "brocard".
Bibliographia[recensere | fontem recensere]
- Albert Lang, Zur Entstehungsgeschichte der Brocarda-Sammlungen, in: Zeitschrift der Savigny-Stiftung für Rechtsgeschichte: Kanonistische Abteilung, Bd. 31 (1942), S. 106–141.
- Daniele Velo Dalbrenta, Brocardica. Un'introduzione allo studio e all'uso dei brocardi. Principì di filosofia forense, 2007.
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
![]() |
Haec stipula ad ius spectat. Amplifica, si potes! |