Bustrophedon
Appearance
(Redirectum de Boustrophedon)
Bustrophedon[1] (Graece: βουστροφηδόν 'boum versatione' ) est modus scribendi quo versus alternatim a sinistra ad dextram et versatione facta a dextra ad sinistram partem ducuntur, ut potest videri in legibus Gortyniis et in Lapide nigro. Boustrophedon est adverbium quo scriptoris opus cum boum in arando sulcos trahentium cursu comparatur.
Nota
[recensere | fontem recensere]- ↑ Bustrophedon a Mario Victorino in Arte grammatica (VII 55,21-56,2 Keil) his verbis describitur: "Primis enim temporibus, sicut quidam adserunt, sic soliti erant scribere, ut, cum a sinistra parte initium facere coepissent et duxissent ad dextram, sequentem versum a dextra parte inchoantes ad sinistram perducerent: quem morem ferunt custodire adhuc in suis liris rusticos. hoc autem genus scripturae dicebant bustrophedon a boum versatione, unde adhuc in arando ubi desinit sulcus et unde alter inchoatur versura proprio vocabulo nuncupatur."