Jump to content

Bara

E Vicipaedia
Filiae Ægir et Rán cervisiam praeparant

Bara seu Drafna (Bára, Dröfn) in mythologia Nordica fuit una e filiabus novem dei marini Ægir et uxoris eius Rán secundum indicem nominum in libro Edda oratione soluta scripto relatum; sorores igitur habuit Himinglæva, Blodughadda, Bylgia, Duva, Hevringa, Hranna, Kolga, Uda. Hae omnes undas maris figurant.[1] Nomen Bára "unda" significat, et in carmine Thorleiki pulchri celebratur:

Mare fremit, unda [Bára] vero albam
spumam in rubrum malum
ingerit, quomodo bisons phalangae
pineo rostro inaurato hiat.[2]

Nomen Dröfn, scilicet "unda ad oram fervens", cum appellatione sinus Drammensfjorden Norvegiae nectitur et in carmine Ormi celebratur:

Diligentissima vasis cerevisiarii
inspectrix nullas non exercet
virtutes, vitia vero aversatur Nympha
flammae marinae [drafnar ... Lofn], amicitiae servans.[2]
  1. Snorri Sturluson, Edda "Skaldskaparmal" 25, 61, 75
  2. 2.0 2.1 Snorri Sturluson, Edda "Skaldskaparmal" 61 liber apud books.google.fr


De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.