Austronesiana Formalis Linguistica Associatio

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Austronesiana Formalis Linguisticae Associatio[1] est societas academica quae facultates collaborativas linguarum Austronesiarum investigationis procurat. Societas, anno 1994 in Universitate Torontonensi ab Anna Maclachlan, Diana Massam, Ricardo McGinn, Barry Miller, et Lisa Travis condita,[2] nunc ab Universitate Ontarii Occidentalis administratur. Ea conloquia annua procurat, quorum recentissimum fuit AFLA XIX (Iunio 2012), Academia Sinica hospite. AFLA XVI (Maio 2009) ab Universitate Californiae apud Sanctam Crucem et AFLA XV (Iunio–Iulio 2008) ab Universitate Sydneiensi procuratum est, illud pars Lingfest, quod Internationalem Linguarum Annum celebravit.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Anglice Austronesian Formal Linguistics Association, vulgo AFLA appellata.
  2. "Welcome to AFLA," situs societatis, accessus 29 Septembris 2013.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Heinz, et Ntelitheos. 2005. UCLA Working Papers in Linguistics. Proceedings of AFLA XII. Angelopoli: UCLA.
  • Mercado, Raphael, Eric Potsdam, et Lisa deMena Travis, eds. 2010. Austronesian and Theoretical Linguistics. Proceedings of AFLA XIV. Amstelodami et Philadelphiae: John Benjamins Publishing Company. ISBN 978-90-272-5550-1.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Situs publicus, westernlinguistics.ca (Austronesiana Linguisticae Formalis Societas)


Stipula Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes!