Roman numeral 10000 CC DD.svg

Alan Moore

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Alan Moore
Res apud Vicidata repertae:
Alan Moore: imago
Nativitas: 18 Novembris 1953; Northamptonia
Patria: Britanniarum Regnum

Officium

Munus: comics writer, mythistoricus, science fiction writer

Familia

Coniunx: Melinda Gebbie

Memoria

Laurae: Prometheus Award - Hall of Fame, Inkpot Award

Alan Moore (Alanus Moore, natus die 18 Novembris 1953) est Britannicus librorum nubeculatorum scriptor. Notissima eius opera sunt Watchmen ('Custodes'), V for Vendetta ('S pro simultate') et From Hell ('Ab Inferis') quae nubeculatorum Americanorum formam aliqua ex parte mutaverunt, quorum nonnulli posthac, ut ita dicamus, tenebrosiores et horridiores (Anglice grimmer and darker[1]) facti sunt. Nonnumquam nomina ficta usurpavit, inter quae Curt Vile, Jill de Ray, Translucia Baboon, et The Original Writer ('Scriptor primus'). Primum pro societatibus Anglicis, deinde pro Americanis laboravit, quorum duae maximae tamen, DC Comics et Marvel Comics iam diu est quod Alano Moore tam exsecrandae visae sunt ut omni consociationi cum iis omnino abnuerit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Cum scriptores ut Frank Miller and Alan Moore magis magisque populares fierent, societates nubeculatos edentes quid lectores ex iis expectarent intellexerunt. Vestes tenebrosiores, nequissimi crudeliores, heroes horridiores facti sunt, ut mundus nubeculatorum tenebrosior factus sit." (« The success of writers like Frank Miller and Alan Moore (...) gave a message to the industry what their audience desired from them. Costumes became darker, criminals more bloodthirsty, heroes grimmer, and the comic book world became darker.») [1].