Мастер и Маргарита

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Prima editio Мастер и Маргарита in forma libri (1967)

Мастер и Маргарита (Magister, vel artifex, et Margarita) est mythistoria Michaëlis Bulgakov, qui eam ab anno 1928 vel 1929 usque ad 1940, anno mortis suae, scripsit, sed non perfecit. Argumentum mythistoriae explicatur in duabus scaenis: Moscuae in urbe Sovietica et atheistica, ubi diabolus apparet et stragem communitati litterariae dat; et Hierosolymae in urbe antiqua, ubi historia Pontii Pilati et "Iešuae ha-Notsri" (Iesu) narratur.

Primum mythistoriae exemplum, Копыто инженера (Ungula ingeniarii), Чёрный маг (Magus niger), aliterque nominatum, ab ipso Bulgakov anno 1930 combustum est. Ultimum nomen, Мастер и Маргарита, tantum anno 1937 ascriptum est. Post mortem auctoris, chirographa collegit et recognovit eius vidua, Helena.

Opus primum forma redacta annis 1966 et 1967 editum est, in periodico Москва. Prima editio plena anno 1967 Lutetiae publicata est, sed in Unione Sovietica, editionibus clandestino disseminatis (samizdat) exceptis, solum anno 1973 in lucem prolata est. Nunnullae versiones operis theatrales et pelliculariae factae sunt.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Sokolov, Boris. Расшифрованный Булгаков. Тайны «Мастера и Маргариты» Moscuae: Yauza/Eksmo, 2010.
  • Weeks, Laura, curatrix. Master and Margarita: A Critical Companion. Evanston, IL: Northwestern University Press, 1996.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Мастер и Маргарита spectant.