Живой труп (Tolstoj)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Живой труп (scilicet Latine Cadaver vivum) est ludus scaenicus a Leone Tolstoj circa annum 1900 scriptus, sed non confectus. Post mortem Tolstoj anno 1911 editus est.

Fabula[recensere | fontem recensere]

Theodorus (Russice Фёдор) Protasov, cum Elisabetham[1] uxorem suam haud libenter sibi nuptam esse suspicaretur, familiam reliquit et ad Zingaros abiit. Cum Maria muliere Zingarica vixerat, sed et ibi non diu manserat et in urbem revertit. Elisabetha, cum Theodorum mortuum esse crederet, alteri viro nupta est. Cum reditus Theodori notus est, Elisabetha de bigamia accusata est. Theodorus ipse in iudicio innocentiam uxoris confirmaverat, sed iudex eam damnavit. Elisabetha aut virum alterum relinquere debet aut in Siberiam ire. Theodorus e pistolio se interfecit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vulgo breviter Liza, Лиза.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]