Sergius Sargsjan

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Wikidata Sergius Sargsjan
Res apud Vicidata repertae:
Sergius Sargsjan: imago
Sergius Sargsjan: imago
Sergius Sargsjan: subscriptio
Sergius Sargsjan: subscriptio
Nativitas: 30 Iunii 1954; Khankendi
Patria: Unio Sovietica, Armenia

Familia

Genitores: Azat Sargsyan; Nora Sargsyan
Coniunx: Rita Sargsyan

Sergius, vulgo Serž Sargsjan vel litteris Armeniacis Սերժ Սարգսյան (Stephanocertae in Carabachia Superiori natus die 30 Iunii 1954) est politicus Armeniae, ab anno 2008 praeses patriae, atque ludi scaccorum magister.

Sergius Sargsjan alumnus est universitatis Erevanensis et breviter miles unionis Sovieticae. Inter ductores fuit factionis communisticae Carabachiae Superioris, quae regio eo aevo fuit separata rei publicae Armenicae pars. Ibi inter annos fere 1988 et 1994 contra Atropatenam militavit, sed etiam legatus est ab anno 1990 apud consilium Armeniae omnis supremum. Conditor habetur hodierni Armenorum exercitus. Minister munitionis Armeniae fuit a die 21 Augusti 1993 ad 17 Maii 1995, primo ministro Hrant Bagratjan, rursusque a 20 Maii 2000 ad 26 Martii 2007, primo ministro Andronico Margarjan; cui statim succcedit, primus minister a 4 Aprilis 2007 ad 9 Aprilis 2008 merens. Insuper minister fuit pro rebus internis a 4 Novembris 1996 ad 11 Iunii 1999 sub tribus primis ministris.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Iosephus Manuel Barroso (ad sinistram partem) et Sergius Sargsjan ad congressum factionis popularis Europaeae contionem habentes anno 2012
Vicimedia Communia plura habent quae ad Sergium Sargsjan spectant.