Salzhausen

E Vicipaedia
Wikidata Salzhausen
Res apud Vicidata repertae:
Salzhausen: insigne
Salzhausen: insigne
Civitas: Germania
Locus: 53°13′0″N 10°10′0″E
Numerus incolarum: 4 934
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Salzhausen

Geographia

Superficies: 34.91 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Vierhöfen, Garstedt

Tabula aut despectus

Salzhausen: situs
Salzhausen: situs

Salzhausen commune Saxoniae Inferioris et pars Circuli Harburgensis est. Salzhausen etiam sedes administrationis communis generalis eiusdem nominis est. Ad Salzhausen etiam vici Luhmühlen, Oelstorf atque Putensen pertinent.

Historia[recensere | fontem recensere]

Salzhausen vicus ignoto anno conditus olim pars Ducatus Luneburgensis fuit. Anno 1705 ad Ducatum Electoralem Brunsvicum-Luneburgensem transiit. Anno 1803 cum toto Ducato a copiis Francicis occupatum est. Annis 1810 - 1813 pars Regni Westphaliae erat. Tum ad Regnum Hannoveranum, ab anno 1866 ad Borussiam pertinuit. Salzhausen ab anno 1946 pars Saxoniae Inferioris et ab anno 1972 sedes administrationis Salzhausen communis generalis est. Eodem anno vici 13 ad Salzhausen commune coniuncti sunt.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Salzhausen spectant.

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!