Quatuor Tempora

E Vicipaedia
Torta Quatuor Temporum (Anglice Ymber Day Pie), crustulum iuxta manuscriptum mediaevalem confectum.

Quatuor Tempora sunt liturgica celebratio Christiana ritus Romani propria et in nonnullis aliis ecclesiis occidentalibus (ut puta Anglicana) inventa.

Quatuor Tempora inter antiquissima elementa liturgiae Romanae connumerantur, forsitan saeculo tertio iam orta, certe saeculo quarto celebrata, a Leone Papa I "apostolica traditione" consecrata dicta, e qua deducitur origo eorum iam initio saeculi quinti oblivione coopertam esse.[1] In ritu Romano usque ad annum 1970 ubique celebrabantur, iuxta Kalendarium Romanum novum post Concilium Vaticanum II introductum suppressa sunt,[2] anno 2002 celebratio eorum ad libitum iterum concessa est.[3]

Quatuor Tempora feria IV, VI, et sabbato unius hebdomadae ad initium cuiusque temporis anni celebrantur, nempe:

Quae dispositio a Gregorio VII introducta est; antea autem dies Quatuor Temporum partim saltem a luna dependebant.[4]

Cum in missa Romana (antiqua) lectiones ordinarie duae tantum habeantur, Feria IV Quatuor Temporum lectiones missae sunt tres, sabbatis autem septem, quarum quinqua semper e libro Danielis legitur.[5]

Systema primigenium Quatuor Temporum ad festa naturae Romana supplenda ortum esse videtur, Quatuor Temporibus aestivis scilicet pro feriis messis religionis Romanae, Q. T. autumnalibus pro feriis vindemialibus, Q. T. hiemalibus vero pro feriis sementinis. Quarta autem series, vernalis nempe, postea addita est.[6][7]

A Quatuor Temporibus tempura, alimentum Iaponicum carnem non continens, ergo his diebus, quibus ieiunium servabatur, permissum esu, nomen suum accepit.[8] Contigit, ut istis diebus tributa publica (e.g. pro metallorum operibus) solvenda essent.[9]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Polycarpus Radó (1961), Enchiridion liturgicum: complectens theologiae sacramentalis et dogmata et leges iuxta novum Codicem rubricarum (Romae, Friburgi Brisgoviae, Barcinone: Herder).
  2. Calendarium Romanum, ex decreto sacrosancti OEcumenici Conclii Vaticani II instauratum, auctoritate Pauli Pp. VI promulgatum (Typis polyglottis Vaticanis, 1969).
  3. Missale Romanum (editio typica tertia), Libreria Editrice Vaticana, 2002 . [Textus].
  4. Antoine Chavasse, Le sermon III de saint Léon et la date de célébration des Quatre-Temps de septembre, „Revue des Sciences religieuses”, 44 (1/2), 1970, s. 77–84. [Textus]
  5. Missale Romanum ex decreto Ss. Concilii Tridentini Restitutum Summorum Pontificum cura recognitum. Editio typica. Typis Polyglottis Vaticanis 1962. (Textus)
  6. Morin, Germanus. 1897. L'Origine des Quatre-Temps. Revue bénédictine, 14: 337–346. [Textus]
  7. Franciscus Mershman (1913), "Ember days," Catholic Encyclopedia. [Textus].
  8. Esparza, Daniel. 2002. The surprising Catholic origins of Japanese tempura. [In interreti]
  9. "Quatember" - apud: Meyers Großes Konversations-Lexikon, tomus 16. Lipsiae 1908, p. 500