Jump to content

Porta:Britanniarum Regnum/introductio

E Vicipaedia

Britanniarum Regnum (publice et Anglice: United Kingdom of Great Britain and Northern Ireland, scil. 'Coniunctum Britanniae Magnae et Hiberniae Septentrionalis Regnum') est libera Europae civitas, anno 1801 creata, quae ex civitatibus Anglia, Scotia, Cambria, in Britannia Maior insula, et Hibernia Septentrionali, in Hibernia, constat. In insulis haud longis ab Europa continentali remotis iacet, et Mari Germanico, Oceano Britannico, Mari Hibernico, et Oceano Atlantico circumdatur. Maxima insula est Britannia Maior. Regnum quattuordecim territoria transmarina possidet, Imperii Britannici vestigia, quod in suo maximo splendore quartam omnium mundanorum incolarum partem conligebat et super territoriis quartam terrarum emersarum partem tegentibus patebat, scilicet, maximum orbis terrarum imperium.

Prima democratia parlamentaria, civilitatis forma Britanniarum Regni in monarchia constitutionali, una antiquissimarum in mundo, fundatur. Caput patriae est monarcha, hodie Regina Elisabetha II, quae ut heres maiorum suorum regnat. Civitas tamen ab ea dirigi vix potest; dicitur mos maiorum regni est regem reginamve in foro publico numquam versari. Pro regina (vel rege), tamen ministri sui rem publicam dirigunt, qui munera sustinent dummodo a Parlamento sufferantur. Parlamento illi, ut mos maiorum fert, est summa legum faciendarum copiarumque inveniendarum potestas. Vox Anglica Parliament est verbum seminis Gallici, Latine 'sermonem' significans, quod a regalibus Aevi Medii consiliis orsum est.