Museum historiae regionalis (Ingersleben)

E Vicipaedia

Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.

Interpretationes vernaculae
Pars musei ad aulam internam spectans
Porta ad stratam Caroli Marx sita
Culina historica
Ingressus principalis

Museum historiae regionalis Ingersleben (Theodisce: Heimatmuseum Ingersleben) museum quoddam praeclarum est in Nesse-Apfelstädt, Circuli Gotha (Germaniae) in vico Ingersleben (in via Caroli Marx nr. 40). Conditum est anno 1970 et invenitur in aedibus praedii prisci magni equestris.

Situs et historia ante usum musealem[recensere | fontem recensere]

Iam saeculo XIV mentio prima facta est de muris assitis cum fossis aquaticis. Quae omnia in possessione erant variarum familiarum nobilium (in quibus dinastiae de Ingersleben sive de Gleichen).

Ioannes de Ziegler Erfordiensis, munere glasti negotiator, area comparata aedificium magnum construi iussit. Anno 1622 Otho Henricus de Ziegler, isatidos mercator et ille, addidit non tantum portam perpulchram generis Renati exeuntis sed etiam arcus. Causa fuerunt nuptiae cum Maria de Wangenheim. Baro Adolphus de Münchhausen occupavit res annis inter 1786 et 1883: cui notus fuit scriptor clarus Gustavus Freytag. Iste mythistoriam praetitulatam Die Ahnen in Ingersleben quoque collocat, cum accurate vicum regionem praedium describat.[1] Postea acquisivit omnia baro Thankmar de Münchhausen, qui fuit marescalcus ambulans ducis Virtembergiensis et insuper aulicus marescalcus dominorum Ducatus Saxoniae-Meiningen.

Omnia empta sunt anno 1883 a Roberto Wagner, institor primae fabricae sacchari in urbe Straußfurt (Circulus Sömmerda). Anno 1894 alas magnas aedibus in viridario sitis adiunxit et creavit habitationes claras, ubi hospites multi magnanime accipi poterant.

Usque saeculi XIX initium praedium inhabitatum est. Anno 1942 rerum nacti sunt domni Horst et Siegismund von Zakrzewski; qui anno 1946 ab auctoritatibus communisticis spoliati terram relinquere sunt coacti. Annis 1947/48 villae et casae oeconomicae et porta cum ergasterio caseario ablata sunt. Hortorum arbores specierum varietate sat ubera barbare desectae sunt. Insuper territorium viridarii separatum personis plurimis ad propra praedia construenda attributum est. In casis oeconomicis res technicae agriculturalis depositae sunt, quae in publicatis areis usurparentur.

Usus musealis[recensere | fontem recensere]

Feliciter aedes praedii antiquae restabant, cum politici nonnulli communistae istas quoque relegari vellent. Aedes inde ab anno 1979 museo historiae regionalis serviebant. Nostris temporibus agitur de museo maximi momenti inter omnes vicos oppidi amplioris uniti Nesse-Apfelstädt.

Res demonstrandae intrinsecus[recensere | fontem recensere]

In conclavium plurimorum parietibus lacunaribusque inveneris imagines pulchras affabre renovatas. Inter illa habes culinam perfectam, sic dictum Conclave ululae (factum ante annum 1780), conclave bellum generis conchati, conclave quoddam a Münchhausen nominatum. Hic praesentatur expositio scriptricium Fridae et Margaritae de Bülow; illae pueritiam apud avos in praedio ipso agebant.

Aliae diaetae sunt hae: dormitorium (anni 1800 circiter), diaeta Biedermeier, conclave excubitoris in turri. In collectionibus de historia vici Neudietendorf autem maioris momenti sint haec: artificia quaestuaria (e.g. cerarum sigellariarum Liliendahl, quae fabrica anno 1778 condita fuerat), pharmacopolia, validae potionis officinae nomine "Aromatique", cereofalorum confectio antica.

Pars una propria scriptoribus pictoribus editoribus dedicata est:

  • 400 relicta libri manuscripta auctoris Hermanni Andreae Krüger (1871-1945)
  • 140 res auctorum Ernesti Püschel (1881-1941)
  • 70 hydrochromata picturaeque Arthuri Rose (1891-1974)
  • 150 opera scriptoris Ioannis Hermanni Meissel (1881-1969)

Cubiculum peculiare Silvam Thuringiensem et isatidos tractationem demonstrare vult. Ibidem invenitur liber exemplariorum fabricae tinctoriae Staude (anni 1853). Ecce aliae res in museo pro visitatoribus productae:

  • photographemata
  • manuscripta
  • pila sigillorum (1830-1940)
  • sigilla impressa (saeculorum a XV ad XX)
  • vitae rusticae res cotidianae et machinae

Patet visitare aedificia a cella usque ad aream subtegulaneam. In aula quadam offertur locus, ubi homines XXX sedentes spectacula sequi possint.

Postquam in Neudietendorf domus societatum, quae dicitur, vendita est, omnes collectiones inde ad Ingersleben transtulerunt. Quo facto spatium museale in Ingersleben valde auctum est.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

De museo in paginis musealibus totius Thuringiae