Lycaena hyllus
Lycaena hyllus
(Cramer, [1775])
(Cramer, [1775])
Conservationis status
Synonyma
*Papilio hyllus
Lycaena hyllus (Anglice bronze copper) est papilio familiae Lycaenidarum, in America Septentrionali, in occidente ab Alberta ad Nivatam septentrionalem, et per orientalia Canadae Civitatumque Foederatarum litora endemicus.[1][2]
Descriptio[recensere | fontem recensere]
Latitudo alarum est 23 ad 38 mm.[2] Alae superiori est color fuscus, et secundum marginem alarum posteriorum aureis finibus anfractuoso-flectuosis (modo Anglice et Francice dicto zigzag). Alis anterioribus feminarum sunt nonnullae maculae obscurae intra regionibus pallidiores. Latera inferiora plerumque sunt alba, maculis obscuris et regionibus aurantiis.
Larvae Rumici hydrolapatho et Rumici crispo vescuntur.[1]
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ 1.0 1.1 Jim P. Brock et K. Kaufman, Kaufman Field Guide to Butterflies of North America (Novi Eboraci: Houghton Mifflin, 2003).
- ↑ 2.0 2.1 Lycaena hyllus apud situm cbif.gc.ca (Lepidoptera Canadae).
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
- De genere apud situm funet.fi
Vicimedia Communia plura habent quae ad Lycaenam hyllum spectant. |
Vide "Lycaenam hyllum" apud Vicispecies. |