Geographia Africana

E Vicipaedia

Africa temporibus Romanorum antiquorum parva erat regio in meridionali Maris Mediterranei litore. Hodie Africa habetur continens totus, cuius minor pars eodem nomine tum appellabatur. Africae generalis descriptio inveni in alia re. Hic tantum de geographia physica tractatur.

Fines[recensere | fontem recensere]

Africa omnibus partibus mare continetur. Septentrionalis finis est Mare Mediterraneum, orientalis Oceanus Indicus, et occidentalis Oceanus Atlanticus. Minimus terrestris "contactus" cum Asia ab hominibus ruptus fuit Fossa Clysmatena facta.

Montes[recensere | fontem recensere]

Alti montes in septentrionali orientalique Africae inveniuntur. Maximus est Kilimandiarus, 5895 m altus.

Flumina[recensere | fontem recensere]

Longissimum flumen orbis terrarum a multis Nilus esse docetur, notissimum flumen, quod vitam Aegypto fert. Cum adfluenti Cagera, Nilus est 6671 km longus.

Lacus[recensere | fontem recensere]

Maximus Africae lacus Victoria appellatur.

Insulae[recensere | fontem recensere]

Praeter Madagascariam, tantum parvae insulae sunt proximae Africae: Canariae Insulae, Gorgades Insulae, et aliae.