Franciscus Baco

E Vicipaedia
Wikidata Franciscus Baco
Res apud Vicidata repertae:
Franciscus Baco: imago
Franciscus Baco: imago
Franciscus Baco: subscriptio
Franciscus Baco: subscriptio
Nativitas: 22 Ianuarii 1561; York House, Strand, Londinium
Obitus: 9 Aprilis 1626; Highgate, Londinium
Patria: Anglia

Familia

Genitores: Nicolaus Baco; Anne Bacon
Coniunx: Alice Barnham

Memoria

Sepultura: St Michael's Church, St Albans

Franciscus Baco,[1] seu Baconus,[2] de Verulamio, Vice-Comes Sancti Albani (vulgo Francis Bacon, First Viscount of St. Albans, 15611626), fuit homo universalis, philosophus, scriptor, iuris consultus, vir publicus Anglicus, qui pater empirismi habetur. Notus est proverbio "scientia potestas est."[3]

De vita[recensere | fontem recensere]

Franciscus Baco Londini die 22 Ianuarii anno 1561 natus est. Pater eius erat Nicolaus Baco, vir publicus et quidem custos magni sigilli[4] Elisabetha I regnante. Franciscus domi eruditus est, quod infirma valetudine esset. Mater eius erat Anna Cooke, femina doctissima, quae non solum Graece et Latine, sed etiam Francice et Italiane optime callebat. Franciscus una cum Antonio fratre maiore in contextu potestatis politicae, eruditionis humanisticae, studii Calvinistici crevit.[5]

Anno 1573 Franciscus, cum duodecim annos natus esset, Antonium secutus in Collegio Trinitatis Cantabrigiae in universitate studere coepit. Tribus annis post, anno 1576, studia iuris prudentiae exercere coepit apud Hospitium Grayense (Gray’s Inn),[6] sed paulo post studia sua intermisit, cum in Francia adiutor legati conductus esset.

Anno 1579 decessit Nicolaus pater, et Franciscus in Angliam rediit, ut iuris studia continuaret. Anno 1582 graduatus est. Morte patris in inopiam argentariam incidit, qua de causa apud Hospitium Grayense docendi munus accepit. His temporibus rem publicam capessere in domo communium ingressus est. Per sex et triginta annos in parlamento versatus est.

Anno 1603, mortua regina Elizabetha I, Franciscus Baco Iacobo I servire coepit, quo facto vitae cursus illi re vera in meliorem versus est. Eodem anno equestri dignitate ornatus est. Anno 1613, Baco iudex factus est, et post quinquennium domini cancellarii et baronis de Verulamio nomen obtinuit. Sexagenarius vicecomes Sancti Albani factus est. Eodem anno de accepta pecunia accusatus est, quod commisisse se confessus est. Quadraginta milibus sterlingarum multatus in turrim Londinii compactus est, sed quadriduo post liberatus est.

Baco in scientia ratiocinationem inductivam auxit, cum naturam caloris explorabat. Calidorum et frigidorum corpusculorum catalogos confecit, sperans se in his tabulis tale aliquid invenire posse, quod, ut exemplum adferamus, corpusculis calidis semper adsit, frigidisque desit.

Ioannes Aubreius in Brief Lives[7] Baconem tamquam martyrem scientiae empiricae exhibere videtur. Narrat enim Baconem quodam die hiemali raeda vectum cum doctore Witherborne medico regio, vim frigoris in carne conservanda experiri voluisse. Quo impulsu animi gallinam emerunt evisceratam, eamque nive implerunt et intus portarunt. Eodem tempore Baco frigore nivis rigens ipse morbo implicatus decubuit. Paulo post mortuus est pneumonia.

Aliae quoque sunt de morte Francisci Baconis narrationes. Sed constat eum die 9 Aprilis anno 1626 defunctum esse.

Baco quid ad scientiam contulerit[recensere | fontem recensere]

Hominem dominari naturam non posse putabat, nisi eam cognovit et sequitur. Qua de causa scientiam potestatem esse dicebat.[8] Ad consequendam scientiam naturae inveniri debent principia, quae mentem adiuvent, ut in natura contextus causae et effectus comprehendat. Qui contextus probari debent experimentis, atque ad novos casus aptari. His opinionibus obstabant principia scholasticorum religione comprobata, nec non dialectice et logice concepta. Quae principia sine ulla experimentorum conexione cum rerum natura reali adhibebantur ut fundamenta scientiae scholasticae. Bacon hunc "modum anticipationum" putabat in scientiis ad novas adsequendas res aptum non esse.


Opera[recensere | fontem recensere]

Franciscus Baco a Gulielmo Larkin anno circiter 1617 pictus (Collegium Trinitatis Cantabrigiae).
Baconi Sylva sylvarum.
  • Essays (1597)
  • The Elements of the Common Law of England (1597)
  • A Declaration of the Practises & Treasons Attempted and Committed by Robert, late Earl of Essex and his Complices (1601)
  • Temporis Partus Masculus (1603)
  • De Interpretatione Naturae Prooemium (1603)
  • Cogitationes de Natura Rerum (1604)
  • Cogitationes de Scientia Humana (1604)
  • Francis Bacon His Apology, in Certain Imputations Concerning the late Earl of Essex (1604)
  • Certain Considerations Touching the Better Pacification and Edification of the Church of England (1604)
  • The Proficience and Advancement of Learning (1605)
  • Cogitata et Visa, 1607
  • De sapientia veterum liber (1609)
  • Descriptio Globi Intellectus (1612)
  • The Charge of Sir Francis Bacon, Knight, the King's Attorney-General, Touching Duels (1614)
  • The Wisdom of the Ancients (1619)
  • Novum Organum (1620)
  • The History of the Reign of King Henry the Seventh (1622)
  • Historia Naturalis et Experimentalis (1623)[9]
  • Apophthegms, New and Old (1625)
  • The Translation of Certain Psalms (1625)
  • Nova Atlantis (1626)
  • De Augmentis Scientiarium (1623)
  • Redargutio Philosophiarum
  • Sylva Sylvarum (1627)
  • Scripta in naturali et universali philosophia (1653)
  • Thema Coeli (1653)
  • De Principiis atque Originibus (1653)
  • Inquisitio Legitima de Motu (1653)
  • Baconiana, Or Certain Genuine Remains Of Sr. Francis Bacon (1679)
  • Valerius Terminus of the Interpretation of Nature, with Annotations of Hermes Stella (1734)
  • Promus (1883)

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Fr. Baconis de Verulam. Angliae cancellarii De avgmentis scientiarvm lib. IX. (1662)
  2. Opuscula varia posthuma . . . Francisci Baconi (1658); Fr. Baconi de Verulamio Historia naturalis & experimentalis de ventis &c. (1662)
  3. Meditationes sacrae (1597), The Works of Francis Bacon, Baron of Verulam, Viscount St. Alban, and Lord High Chancellor of England: Literary and professional works (Longmans and Company, 1859), 241.
  4. Lord Keeper of the Great Seal.
  5. Klein 2020; Peltonen 2007.
  6. de Montmorency 1905: 264.
  7. Dick (ed. 1949), p. 16.
  8. Henry 2002.
  9. "Library of Congress catalog record" 

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Dick, Oliver Lawson (ed. 1949) Aubrey's Brief Lives, 8-16. Martin Secker & Warburg Limited.
  • Henry, John (2002) Knowledge is Power. Francis Bacon and the Method of Science. Icon Books.
  • Klein, Jürgen (2020) Francis Bacon, The Stanford Encyclopedia of Philosophy.
  • Krohn, Wolfgang (2006) Francis Bacon. Beck.
  • Nieves Mathews, Francis Bacon: the history of a character assassination. Novo Portu: Yale University Press, 1996. ISBN 0-300-06441-1.
  • de Montmorency, J.E.G (1905) Francis Bacon. Journal of the Society of Comparative Legislation 6 (2): 263-283.
  • Peltonen, Markku (ed. 1996) The Cambridge Companion to Bacon. Cambridge University Press. ISBN 0-521-43498-X.
  • Peltonen, Markku (2007) Bacon; Francis, Viscount St Alban (1561–1626), Oxford Dictionary of National Biography, Oxford University Press.
  • Zagorin, Perez (1999) Francis Bacon. Princeton University Press.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Franciscum Baconum spectant.