Flavius Valerius

E Vicipaedia

Flavius Valerius (natus saeculo 5 Athenis, mortuus post annum 455) vir publicus Imperii Romani Orientalis erat.

Familia[recensere | fontem recensere]

Pater eius Leontius philosophus paganus Atheniensis erat, fratres Flavius Asclepiodotus (consul 423) et Gessius, praefectus praetorio per Illyricum. Soror Athenaïs, quae nomine Aelia Eudocia Theodosio II imperatori nupsit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 425 comes rerum privatarum nominatus est, deinde comes sacrarum largitionum erat. Anno 432 una cum Flavio Aetio consulatum gessit et anno 435 magister officiorum fuit[1]. Anno 455 adhuc vixit et litteras ad sororem dedit, quae tum Hierosolymorum vixit. Eis litteris Aeliam Eudociam admonuit, ut a doctrina Eutychis ad Symbolum Nicaenum rediret.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ferdinandus Gregorovius, Athenaïs - Geschichte einer Byzantinischen Kaiserin (1882), p. 71


Antecessores:
Flavius Anicius Auchenius Bassus et Flavius Antiochus
Consul
432
cum
Flavio Aetio
Successores:
Imp. Caesar Flavius Theodosius Augustus XIV et Flavius Petronius Maximus