Disputatio:Lingua Gallica

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Um... isn't the language just lingua Gallica? Or is there some locus antiquus that uses galla. If you are just trying to avoid confusion with the French language, please see my comments at Disputatio Vicipaediae:Lingua#How to say "French" --Iustinus 17:26, 19 Maii 2007 (UTC)[reply]

Iustino assentior. Galla nomen substantivum est ('mulier Gallica'). --Neander 19:26, 19 Maii 2007 (UTC)[reply]
Lingua Galla reperta est!!! :-) Itemque Grammatica teorico pratica della lingua Galla a M.M.Moreno anno 1939 composita. Hodie lingua Oromonica appellatur. Videas e.g. Vicipaediam Italianam s.v. Oromo. --Neander 20:57, 19 Maii 2007 (UTC)[reply]
Um, numquid dicendum est istud repertum nihil nostra referre? :P --Iustinus 22:49, 19 Maii 2007 (UTC)[reply]
Ita vero. --Neander 02:00, 20 Maii 2007 (UTC)[reply]
Iulius Caesar (De bello Gallico 1.47.4.5), Aulus Gellius (Noctes Atticae 15.30 praef. 2), Tacitus (De origine et situ Germanorum 43.1.3) et Servius (In Verg. Georg. 2.88.5, et In Verg. Aen. 8.660.2) cuncti "linguam Gallicam" dicunt. Nullos antiquos locos inveni ubi dicitur "lingua Galla". Ergo pagina movenda videtur. Est tamen unum problema: pagina Lingua Gallica iam exsistit; est pagina redirectionis ad linguam Francogallicam. Primum igitur pagina directionis Lingua Gallica delenda est. Quis hoc facere potest? --Fabullus 13:08, 20 Maii 2007 (UTC)[reply]
Ego. Andrew Dalby (disputatio) 13:19, 20 Maii 2007 (UTC)[reply]