Disputatio:Liber Exodus

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

De titulis[fontem recensere]

Equidem faveo titulo pleniori "Liber Exodus", quia (i) sic in Nova Vulgata scribitur; (ii) hoc ab aliis significationibus distinguendum est, e.g. ipsi exitu Israëlitarum ex Aegypto (en:The Exodus); (iii) congruentiam cum aliis libris Bibliorum (libro Ruth, libro I Regum, etc.) permittit. Sed quid dicunt alii? Lesgles (disputatio) 21:00, 6 Martii 2018 (UTC)[reply]

An fons noster de titulo simplici (Tert. Adv. Iud. 11, vide col. 632) per errorem adducitur? Ibi enim Tertullianus (verbis "sicut Moyses ante nuntiabat in Exodo dicens, ...") non librum Exodum sed Deuteronomiam citat. Ergo verbum "Exodum" sensu exitus Israëlitarum ex Aegypto adhibetur, non sensu libri Biblici.
Sunt sine dubio aliae citationes! Sed si "liber Exodus" in titulis editionum ipsius libri stat, nonne hoc nobis fontem optimum videri debet? Andrew Dalby (disputatio) 21:51, 6 Martii 2018 (UTC)[reply]
Per me retrahere licet mutationem quam nimis rapide fecisse videor. Neander (disputatio) 07:12, 7 Martii 2018 (UTC)[reply]
Tertullianus fortasse de libro Biblico loquitur, sed errat. Vide notam in illa pagina: "Cum non in Exodo, sed Deuteronomio XXVIIII habentur Scripturae verba quae citat, etiam hic lapsus est memoria Tertulianus, aut legendum contra condicum omnium fidem: in Deuteronomio. Le Pr." Certiorem autem locum Augustini nunc addidi. Lesgles (disputatio) 20:25, 8 Martii 2018 (UTC)[reply]