Jump to content

Disputatio:Ecclesia Sacristissimi Cordis Domini Iesu Lublini

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Sacristissimi?[fontem recensere]

Estne "Ecclesia Sacristissimi Cordis Domini Iesu Lublini" nomen officiale? Si est, fontem desideramus. Utcumque est, sacristissimi forma insolita mihi quidem videtur. Si adiectivum superlativum affectatur, melius Ecclesia sacerrimi cordis dicitur. Neander (disputatio) 05:38, 7 Iulii 2021 (UTC)[reply]

Probe dicis, amice, sed vocabulum sacristissimus, -a, um in usu ecclestiastico videtur (Google). Nobis etiam sunt vocabula sacrosanctus et sacrosanctissimus. IacobusAmor (disputatio) 10:52, 7 Iulii 2021 (UTC)[reply]
Mihi tantummodo versio Sanctissimi cordis Iesu nota erat, quamquam et alia utique exstat - cf. hic in precibus Latinis: in titulo "sacratissimum" legitur, in precibus ipsis autem "sanctissimum". In ista pagina habemus simul et "sacristissimum" et "sacratissimum"... Suadeo motionem tituli commentationis quia versio "sanctissimi" magis nota esse videtur (machina indagatrice consultata), etiam si agitur de "corde sanctissimo Mariae". Giorno2 (disputatio) 14:45, 7 Iulii 2021 (UTC)[reply]