Disputatio:Curtius Latte

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

De nomine[fontem recensere]

De forma Trabes dubito. Ipse in editione Latine confecta lexici Hesychiani se "Latte" subscripsit, minime "Trabes". Andrew Dalby (disputatio) 18:00, 23 Aprilis 2008 (UTC)[reply]

Nihil obstat quominus nomen Germanicum Curtio nostro restituas. Mihi quidem in inscriptionibus nomina numquam latinizare auso ignosce, quod in dissertatiunculis humanistarum lege nomina placuit nova temptare.--Irenaeus 21:37, 23 Aprilis 2008 (UTC)[reply]
Hic nulla commenticia, sed encyclopaedia studeamus. Quane in encyclopaedia antea hic nominis fingendi methodus umquam legitur? Haec res de nominibus fingendis iam disputata est in Vicipaedia:Noli fingere. Sententia ibi est: non fingere.--Rafaelgarcia 22:40, 23 Aprilis 2008 (UTC)[reply]
Teneo, quod dicis, Raphael. Tamen hoc miror, quod cuivis hic novas artis grammaticae leges fingere licet (ut tibi, qui studendi verbum non cum casu dativo, sed cum casu aut nominativo aut accusativo aut ablativo coniungis), cum nemo vetere gravissimorum litterarum renatarum auctorum exemplo nomina ne fingere quidem, sed convertere et accomodare linguae latinae moribus possit.--Irenaeus 08:48, 24 Aprilis 2008 (UTC)[reply]

Sed quid nunc? Nonne tandem mehercle istum Trabem decenter re-nominemus? --Bavarese (disputatio) 09:58, 11 Decembris 2018 (UTC)[reply]

Feci. Latte ipse Latinizationem praenominis reiecit! nescio cur Irenaeus (Latinista optimus) hic obstinuit. Andrew Dalby (disputatio) 18:30, 11 Decembris 2018 (UTC)[reply]
Irenaeus certe, "Trabes" loco "Latte" scribens, male fecit: neque Latinistae neque alii cognomina hodierna convertere solent. An ego, "Curtium" heri in "Kurt" mutans, bene feci, omnino incertus sum ... Latte in praefatione sua se "Latte" (sine praenomine) subsignat, sed de aliis pholologis loquens praenomina Latina, cognomina casu obliquo Latinizata, modo philologico dat ("Ricardi Reitzenstein, Georgii Wentzel"; infra "Drachmanni ... Reitzensteinii" etc.; Hesychius, vol. 1, pp. v-vi). Ziegler nihilominus (qui in titulis mihi accessibilibus se "K. Ziegler" subsignat), de collega Latte loquens, "Curtio Latte" casu ablativo scribit, praenomine Latinizato! (Plutarchus, Vitae parallelae iii.2 (1973) p. xiii.) Possumus ergo, si volumus, testimonium Ziegler adducentes, titulum "Curtius Latte" restituere, et ad interim feci. Quid censent alii? Andrew Dalby (disputatio) 12:54, 12 Decembris 2018 (UTC)[reply]
Mihi placet.
Nihilominus deliberandum esse suadeo, quo modo, si cognomina - id quod recte fieri non nego - non latine vertimus, curemus, ut sententiae facile intellegantur. Quod ego quidem observo, est: Cognominis non latinizati - id est: indeclinabilis - casus (praeter nominativum) nonnumquam difficilis est cognitu. Nonne possumus, sicut e. g. Ziegler ipse fecit in clarissima sua editione Ciceronis "de re publica", in praefatione pag." XXVII (editionis Teubnerianae) scribens "Carolus Pfaff", at in pag. XXIX "Pfaffius" (et "Strelitzium" et "Clarkius" et alibi alia: quia sine praenominibus additis?). Fortasse satius est cognominibus, ne sententiae inintellegibiles fiant, sillabam finalem declinatam - sc. cautissime - suffigere, cum is, qui id scribit, id necesse esse putat. Alii quid censent? --Bavarese (disputatio) 19:36, 12 Decembris 2018 (UTC)[reply]
Gratias tibi ago propter responsum. Mea mente liberi sumus in textu nostro eandem rem facere, quam illi philologi. Si praenomine utimur, possumus praenomen declinare. Si sine praenomine scribimus, licet cognomina declinare. Quis corrigebit? In titulis nostris, oportet (sicut iam facimus, et more maiorum) praenomina tantum convertere, cognominibus immutatis: talem rem faciunt philologi plures tam in praefationibus quam in titulis librorum suorum ... etiamsi Latte et Ziegler praenomina Kurt et Konrat convertere noluerunt! Andrew Dalby (disputatio) 20:00, 12 Decembris 2018 (UTC)[reply]