De otio

E Vicipaedia

Liber "De otio" est octavus Dialogorum summi viri philosophique Senecae minoris, scriptus in anno DCCCXV A.U.C. Hic liber amico Anneo Sereno dedicatur et octo capitulis subdīvĭdĭtur. Otium seu vacationem a publicis negotiis minime Stoicorum praeceptis repugnare Seneca contendit. In hoc opuscolo sapiens otio non inducitur ut vitam deditam pro publica utilitate dēpōnat; qui sapientiae studio ac naturae rerum conteplationi vacat civitati suae usui est.

De rebus quae in hoc opusculo disputantur[recensere | fontem recensere]

In primo capitulo de vitiorum varietate; in secundo et tertio de vitiis iuxta Stoicos et Epicureos; in quarto de duobus rebus publicis, quarum altera est quae deos atque homines continet, altera autem cui nos adscripsit condicio nascendi; in quinto et sexto de summo bono iuxta Stoicos et de curiositate; in septimo de tribus vitae generibus (omnes curas in voluptatem, contemplationem, actionem conferre); in octavo de sapientis vacatione a publicis officis quae probanda est, si sapienti deest illa res publica quam animo ipse concipit.

Sententiae[recensere | fontem recensere]

"Alter otium ex proposito petit, alter ex causa" (3.3) "Natura autem utrumque facere me voluit, et agere et contemplationi vacare: utrumque facio, quoniam ne contemplatio quidem sine actione est (5.8) "Quodsi non invenitur illa res publica quam nobis fingimus, incipit omnibus esse otium necessarium" (8.3)

Editiones[recensere | fontem recensere]

L. Annaei Senecae dialogorum libri duodecim,rec.L. D. Reynolds. Oxoniae. 1967 Lucio Anneo Seneca. De otio. Testo e apparato critico con introduzione, versione e commento di I. Dionigi, Paideia, Brescia 1983.