Daphne (mythologia)

Latinitas bona
E Vicipaedia
Pictura Pompeiana in domo Marci Lucretii

Vide etiam paginam discretivam: Daphne

Daphne et Apollo ab Iohanne Baptista Tiepolo circa 1744 depicti. In fronte Peneus pater, sub veste nymphae Cupido videntur. Iam rami lauri in digitis Daphnes apparent.

Daphne in mythologia Graeca est filia Penei, fluminis in Thessalia. Iuvenem Apollinem effugit, qui eam amore stimulatus persequitur; in laurum a patre convertitur (nam Δάφνη Graecum vocabulum est, quod laurum significat). Sic haec fabula nobis rationem reddit, non tantum nominis huius arboris, sed etiam cur Apollo lauro arbore maxime delectetur, ac corona laurea caput cingat, ut poetae deum carminum imitantes.

Fabula.[recensere | fontem recensere]

Secundum Ovidium poetam non casu Apollo Daphnen adamavit, sed ab ultione irrisi Cupidinis qui duas sagittas e pharetra sua misit : alteram auratam in pectus dei Delphici, qua eum inexplebili amore incendit, unam plumbatam quae effecit, ut Daphne omnem amorem aspernaretur[1]. Nec preces audire dei voluit et refugit per silvas quam celeriter potuit. Deus tamen cupidine stimulatus etiam velocior fuit ac iam manum nymphae iniecerat cum illa, patrem non longe aspiciens, precatur ac rogat eum ne virginitatem filiae suae eripi pateretur. Tum numine dei fluminis in laurum arborem commutata est. Apollo frustra lignum osculans, tandem dixit, si non coniugem, attamen arborem suam fore Daphnen. Atque nympha deo annuisse foliorum cacumine, ut capite, narratur. Praenomen hodieque est Daphne in multis regionibus orbis.

De Daphne in litteris.[recensere | fontem recensere]

Apollo et Daphne. Tabula quinto decimo saeculo picta.

Iam ab antiquitate exeunte et per omne medium aevum Christiani auctores[2] castitatem Daphnes celebraverunt, ut quae etiam Apollini, iuveni deo ac formoso restitisset. Haec interpretatio in commentariis moralibus Ovidii vulgata est, qui quarto et quinto decimo saeculis floruerunt. Italicus vero poeta Petrarcus (1304-1374) in hac fabula agnovit velut imaginem sortis poeticae et amoris sui in Lauram, puellam nobilem quam in libro Carminum (italice Canzoniere) celebravit. Nam Laura in lingua Italica idem est atque Daphne in lingua Graeca. Poeta et ipse puchritudinem semper fugientem persequitur, et postquam ipsa effugit, laurea tamen corona (id est gloria poetica) caput cingit[3]. Scilicet amor pulchri vim poeticam tribuit. Multa post saecula et Germanicus poeta Henricus Heine hoc thema similiter retractavit.

De Daphne in musica.[recensere | fontem recensere]

Haec fabula in historia theatri lyrici magnas partes sibi asseruit. Multae enim sunt lyricae fabulae Daphne (vel Dafne) inscriptae :

De Daphne in pictura et sculptura.[recensere | fontem recensere]

Garmisch Partenkirchenː Richard Strauss Brunnen (Ricardi Strauss fons).
Apollo et Daphne in arborem mutata. Pictura in libro quinti decimi saeculi.

Pictores et sculptores quoque hoc thema libenter tractaverunt : notissima est statua a Bernini sculpta[5], quam paulo supra dextra admirari poteras, antequam de communibus deleretur. Iam in domo Pompeiana "Ephebi"[6] dicta pictura parietalis hanc fabulam retractabat.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. W. S. M. Nicoll, "Cupid, Apollo, and Daphne (Ovid, Met. 1. 452 ff.)", The Classical Quarterly, 1980ː 174-182
  2. E.g. Firmicus Maternus XII,3 etc.
  3. Nicholas Mann, "Pétrarque et les métamorphoses de Daphné", Bulletin de l'Association Guillaume Budé, 1994ː 382-403.
  4. Benoît Bolduc, "Daphné et la tradition du drame musical à la Renaissance", Le Fablier. Revue des Amis de Jean de La Fontaine, 2002ː 19-24
  5. James Toupin, "Bernini's "Apollo and Daphne"", The Classical Outlook, 1999ː 17. Andrea Bolland, "Desiderio and Diletto: Vision, Touch, and the Poetics of Bernini's Apollo and Daphne", The Art Bulletin, 2000ː 309-330
  6. Domus ephebi (Anglice)

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]